コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第6巻/注解/16節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 15節 | 16節 | 17節  

原文テキスト

[編集]
[1] 16.    1Natio est omniumomnis Gallorum admodum dedita religionibus,    2atque ob eam causam qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur;    3quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia.    4Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent;    quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines.    5Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur;    sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.


テキスト引用についての注記

整形テキスト

[編集]
[2] XVI.    Nātiō est omnium Gallōrum admodum dēdita religiōnibus,    atque ob eam causam quī sunt adfectī graviōribus morbīs quīque in proeliīs perīculīsque versantur aut prō victimīs hominēs immolant aut sē immolātūrōs vovent, administrīsque ad ea sacrificia druidibus ūtuntur;    quod, prō vītā hominis nisi hominis vīta reddātur, nōn posse deōrum immortālium nūmen plācārī arbitrantur, pūblicēque eiusdem generis habent īnstitūta sacrificia.    Aliī immānī magnitūdine simulācra habent, quōrum contexta vīminibus membra vīvīs hominibus complent;    quibus succēnsīs circumventī flammā exanimantur hominēs.    Supplicia eōrum quī in fūrtō aut in lātrōciniō aut aliquā noxia sint comprehēnsī grātiōra dīs immortālibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis cōpia dēfēcit, etiam ad innocentium supplicia dēscendunt.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]