ガリア戦記 第6巻/注解/17節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 17. 1Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. 2Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere quam reliquae gentes habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. 3Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: quae superaverint, animalia capta immolant, reliquasque res in unum locum conferunt. 4Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet, 5neque saepe accidit ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.
- テキスト引用についての注記
- exstructos : extructos と表記する校訂版もある。
整形テキスト
[編集][2] XVII. ①Deum maximē Mercurium colunt. Huius sunt plūrima simulācra, hunc omnium inventōrem artium ferunt, hunc viārum atque itinerum ducem, hunc ad quaestūs pecūniae mercātūrāsque habēre vim maximam arbitrantur. ②Post hunc Apollinem et Mārtem et Iovem et Minervam. Dē hīs eandem ferē quam reliquae gentēs habent opīniōnem: Apollinem morbōs dēpellere, Minervam operum atque artificiōrum initia trādere, Iovem imperium caelestium tenēre, Mārtem bella regere. ③Huic, cum proeliō dīmicāre cōnstituērunt, ea quae bellō cēperint plērumque dēvovent: quae superāverint, animālia capta immolant, reliquāsque rēs in ūnum locum cōnferunt. ④Multīs in cīvitātibus hārum rērum exstrūctōs tumulōs locīs cōnsecrātīs cōnspicārī licet, ⑤neque saepe accidit ut neglēctā quispiam religiōne aut capta apud sē occultāre aut posita tollere audēret, gravissimumque eī reī supplicium cum cruciātū cōnstitūtum est.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#17節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。