コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第6巻/注解/23節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 22節 | 23節 | 24節  

原文テキスト

[編集]
[1] 23.    1Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere.    2Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere neque quemquam prope audere consistere;    3simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato.    4Cum bellum civitas aut inlatum defendit aut infert, magistratus qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur.    5In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt.    6Latrocinia nullam habent infamiam quae extra finis cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant.    7Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint profiteantur, consurgunt ei qui et causam et hominem probant suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine collaudantur:    8qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur omniumque his rerum postea fides derogatur.    9Hospitem violare fas non putant;    qui quaque de causa ad eos venerunt ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] XXIII.    Cīvitātibus maxima laus est quam lātissimē circum sē vāstātīs fīnibus sōlitūdinēs habēre.    Hoc proprium virtūtis exīstimant, expulsōs agrīs fīnitimōs cēdere neque quemquam prope audēre cōnsistere;    simul hōc sē fore tūtiōrēs arbitrantur, repentīnae incursiōnis timōre sublātō.    Cum bellum cīvitās aut inlātum dēfendit aut īnfert, magistrātūs quī eī bellō praesint, ut vītae necisque habeant potestātem, dēliguntur.    In pāce nūllus est commūnis magistrātus, sed prīncipēs regiōnum atque pāgōrum inter suōs iūs dīcunt contrōversiāsque minuunt.    Lātrōcinia nūllam habent īnfāmiam quae extrā fīnēs cuiusque cīvitātis fīunt, atque ea iuventūtis exercendae ac dēsidiae minuendae causā fierī praedicant.    Atque ubi quis ex prīncipibus in conciliō dīxit sē ducem fore, quī sequī velint profiteantur, cōnsurgunt quī et causam et hominem probant suumque auxilium pollicentur atque ab multitūdine conlaudantur:    quī ex hīs secūtī nōn sunt, in dēsertōrum ac prōditōrum numerō dūcuntur omniumque hīs rērum posteā fidēs dērogātur.    Hospitem violāre fās nōn putant;    quī quāque dē causā ad eōs vēnērunt ab iniūriā prohibent, sānctōs habent, hīsque omnium domūs patent vīctusque commūnicātur.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]