コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第6巻/注解/24節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 23節 | 24節 | 25節  

原文テキスト

[編集]
[1] 24.    1Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent.    2Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam (quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant) Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt;    3quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet, summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem.    4Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur.    5Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur;    6paulatim assuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] XXIV.    Ac fuit anteā tempus, cum Germānōs Gallī virtūte superārent, ultrō bella īnferrent, propter hominum multitūdinem agrīque inopiam trāns Rhēnum colōniās mitterent.    Itaque ea quae fertilissima Germāniae sunt loca circum Hercyniam silvam   ── quam Eratosthenī et quibusdam Graecīs fāmā nōtam esse videō, quam illī Orcyniam appellant ──   Volcae Tectosagēs occupāvērunt atque ibi cōnsēdērunt;    quae gēns ad hoc tempus hīs sēdibus sēsē continet, summamque habet iūstitiae et bellicae laudis opīniōnem.    Nunc quod in eādem inopiā, egestāte, patientiā quā Germānī permanent, eōdem vīctū et cultū corporis ūtuntur.    Gallīs autem prōvinciārum propinquitās et trānsmarīnārum rērum nōtitia multa ad cōpiam atque ūsus largītur;    paulātim adsuēfactī superārī multīsque victī proeliīs nē sē quidem ipsī cum illīs virtūte comparant.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]
#231 - C. Iuli Caesaris De bello gallico libri VII : Caesar's Gallic ... - Full View | HathiTrust Digital Library