ガリア戦記 第6巻/注解/25節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
| ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 25. 1Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest neque mensuras itinerum noverunt. 2Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis Danuvi regione pertinet ad finis Dacorum et Anartium; 3hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine regionibus multarumque gentium finis propter magnitudinem attingit, 4neque quisquam est huius Germaniae qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut quo ex loco oriatur acceperit; 5multaque in ea genera ferarum nasci constat quae reliquis in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et memoriae prodenda videantur haec sunt.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XXV. ①Huius Hercyniae silvae, quae suprā dēmōnstrāta est, lātitūdō novem diērum iter expedītō patet: nōn enim aliter fīnīrī potest neque mēnsūrās itinerum nōvērunt.
②Oritur ab Helvētiōrum et Nemetum et Rauracōrum fīnibus rēctāque flūminis Danuviī regiōne pertinet ad fīnīs Dācōrum et Anartium; ③hinc sē flectit sinistrōrsus dīversīs ab flūmine regiōnibus multārumque gentium fīnēs propter magnitūdinem adtingit, ④neque quisquam est huius Germāniae quī sē aut adīsse ad initium eius silvae dīcat, cum diērum iter sexāgintā (LX) prōcesserit, aut quō ex locō oriātur accēperit; ⑤multaque in eā genera ferārum nāscī cōnstat quae reliquīs in locīs vīsa nōn sint; ex quibus quae maximē differant ab cēterīs et memoriae prōdenda videantur haec sunt.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#25節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。