ガリア戦記 第6巻/注解/27節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
| ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 27. 1Sunt item quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt, mutilaeque sunt cornibus, et crura sine nodis articlisque habent, 2neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. 3His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. 4Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus quo se recipere consuerint, omnis eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur.
5Huc cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.
- テキスト引用についての注記
- articlis : articulis と表記する校訂版もある。
- adflictae : afflictae と表記する校訂版もある。
- applicant : adplicant と表記する校訂版もある。
- omnis : omnes と表記する校訂版もある。
- adfligunt : affligunt と表記する校訂版もある。
整形テキスト
[編集][2] XXVII. ①Sunt item, quae appellantur alcēs. Hārum est cōnsimilis caprīs figūra et varietās pellium, sed magnitūdine paulō antecēdunt, mutilaeque sunt cornibus, et crūra sine nōdīs articulīsque habent, ②neque quiētis causā prōcumbunt, neque, sī quō adflīctae cāsū concidērunt, ērigere sēsē aut sublevāre possunt. ③Hīs sunt arborēs prō cubīlibus: ad eās sē adplicant atque ita paulum modo reclīnātae quiētem capiunt.
④Quārum ex vestīgiīs cum est animadversum ā vēnātōribus, quō sē recipere cōnsuerint, omnēs eō locō aut ab rādīcibus subruunt aut accīdunt arborēs, tantum, ut summa speciēs eārum stantium relinquātur. ⑤Hūc cum sē cōnsuētūdine reclīnāvērunt, īnfīrmās arborēs pondere adflīgunt atque ūnā ipsae concidunt.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#27節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。