コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第6巻/注解/28節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 27節 | 28節 | 29節  

原文テキスト

[編集]
[1] 28.    1Tertium est genus eorum qui uri appellantur.    Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri.    2Magna vis eorum est et magna velocitas;    neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt.    3Hos studiose foveis captos interficiunt;    hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus quae sint testimonio, magnam ferunt laudem.    4Sed assuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt.    5Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt.    6Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.


テキスト引用についての注記

整形テキスト

[編集]
[2] XXVIII.    Tertium est genus eōrum, quī ūrī appellantur.    Hī sunt magnitūdine paulō īnfrā elephantōs, speciē et colōre et figūrā taurī.    Magna vīs eōrum est et magna vēlōcitās;    neque hominī neque ferae, quam cōnspexērunt parcunt.    Hōs studiōsē foveīs captōs interficiunt;    hōc sē labōre dūrant adulēscentēs atque hōc genere vēnātiōnis exercent, et quī plūrimōs ex hīs interfēcērunt, relātīs in pūblicum cornibus, quae sint testimōniō, magnam ferunt laudem.    Sed adsuēscere ad hominēs et mānsuēfierī nē parvulī quidem exceptī possunt.    Amplitūdō cornuum et figūra et speciēs multum ā nostrōrum boum cornibus differt.    Haec studiōsē conquīsīta ab labrīs argentō circumclūdunt atque in amplissimīs epulīs prō pōculīs ūtuntur.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]