コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第6巻/注解/29節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 28節 | 29節 | 30節  

原文テキスト

[編集]
[1] 29.    1Caesar, postquam per Ubios exploratores comperit Suebos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agri culturae student, constituit non progredi longius;    2sed, ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis quae ripas Ubiorum contingebat in longitudinem pedum ducentorum rescindit,    3atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat.    4Ei loco praesidioque C. Volcatium Tullum adulescentem praefecit.    (4*)Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, L. Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit;    5monet, ut ignis fieri in castris prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio fiat:    sese confestim subsequi dicit.


テキスト引用についての注記
  • comperit :   conperit と表記している校訂版もある。
  • duodecim :   XII と表記している校訂版もある。
  • 底本では 4項を
Ei loco praesidioque C. ・・・ proficere possit とするが、
Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ・・・ proficere possit とする校訂版もある。

整形テキスト

[編集]
[2] XXIX.    Caesar, postquam per Ubiōs explōrātōrēs comperit, Suēbōs sēsē in silvās recēpisse, inopiam frūmentī veritus, quod, ut suprā dēmōnstrāvimus, minimē omnēs Germānī agrī cultūrae student, cōnstituit nōn prōgredī longius;    sed, nē omnīnō metum reditūs suī barbarīs tolleret atque ut eōrum auxilia tardāret, reductō exercitū partem ultimam pontis, quae rīpās Ubiōrum contingēbat, in longitūdinem pedum ducentōrum rescindit,    atque in extrēmō ponte turrim tabulātōrum quattuor cōnstituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendī causā pōnit magnīsque eum locum mūnītiōnibus fīrmat.    Eī locō praesidiōque Gāium (C.) Volcātium Tullum adulēscentem praefēcit.    (4)Ipse, cum mātūrēscere frūmenta inciperent, ad bellum Ambiorīgis profectus, per Arduennam silvam, quae est tōtīus Galliae maxima atque ab rīpīs Rhēnī fīnibusque Trēverōrum ad Nerviōs pertinet mīlibusque amplius quīngentīs in longitūdinem patet, Lūcium (L.) Minucium Basilum cum omnī equitātū praemittit, sī quid celeritāte itineris atque opportūnitāte temporis prōficere possit;    monet, ut ignēs fierī in castrīs prohibeat, nē qua eius adventūs procul sīgnificātiō fīat:    sēsē cōnfestim subsequī dīcit.


注記
  • 原文の ignīs などは、
    それぞれ ignēs などとした。


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]