コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第6巻/注解/30節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 29節 | 30節 | 31節  

原文テキスト

[編集]
[1] 30.    1Basilus ut imperatum est facit.    Celeriter contraque omnium opinionem confecto itinere multos in agris inopinantis deprehendit:    eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur.    2Multum cum in omnibus rebus tum in re militari potest fortuna.    Nam magno accidit casu ut in ipsum incautum etiam atque imparatum incideret priusque eius adventus ab hominibus videretur quam fama ac nuntius adferretur:    sic magnae fuit fortunae, omni militari instrumento quod circum se habebat erepto, raedis equisque comprehensis, ipsum effugere mortem.    3Sed hoc quoque factum est, quod aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi aestus causa plerumque silvarum atque fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt.    4His pugnantibus, illum in equum quidam ex suis intulit:    fugientem silvae texerunt.    Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum fortuna valuit.


テキスト引用についての注記

整形テキスト

[編集]
[2] XXX.    Basilus, ut imperātum est, facit.    Celeriter contrāque omnium opīniōnem cōnfectō itinere, multōs in agrīs inopīnantēs dēprehendit:    eōrum indiciō ad ipsum Ambiorīgem contendit, quō in locō cum paucīs equitibus esse dīcēbātur.    Multum cum in omnibus rēbus, tum in rē mīlitārī potest fortūna.    Nam magnō accidit cāsū, ut in ipsum incautum etiam atque inparātum incideret, priusque eius adventus ab hominibus vidērētur, quam fāma ac nūntius adferrētur:    sīc magnae fuit fortūnae, omnī mīlitārī īnstrūmentō, quod circum sē habēbat, ēreptō, raedīs equīsque conprehēnsīs, ipsum effugere mortem.    Sed hōc quoque factum est, quod aedificiō circumdatō silvā, ut sunt ferē domicilia Gallōrum, quī vītandī aestūs causā plērumque silvārum atque flūminum petunt propinquitātēs, comitēs familiārēsque eius angustō in locō paulisper equitum nostrōrum vim sustinuērunt.    Hīs pugnantibus, illum in equum quīdam ex suīs intulit:    fugientem silvae tēxērunt.    Sīc et ad subeundum perīculum et ad vītandum multum fortūna valuit.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]