コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第6巻/注解/31節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 30節 | 31節 | 32節  

原文テキスト

[編集]
[1] 31.    1Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est.    2Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit.    Quorum pars in Arduennam silvam, pars in continentis paludes profugit;    3qui proximi Oceano fuerunt, hi insulis sese occultaverunt quas aestus efficere consuerunt;    4multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt.    5Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus, cum laborem belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem qui eius consili auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] XXXI.    Ambiorīx cōpiās suās iūdiciōne nōn condūxerit, quod proeliō dīmicandum nōn exīstimārit, an tempore exclūsus et repentīnō equitum adventū prohibitus, cum reliquum exercitum subsequī crēderet, dubium est.    Sed certē dīmissīs per agrōs nūntiīs sibi quemque cōnsulere iussit.    Quōrum pars in Arduennam silvam, pars in continentēs palūdēs profūgit;    quī proximī Ōceanō fuērunt, hī īnsulīs sēsē occultāvērunt, quās aestūs efficere cōnsuērunt;    multī ex suīs fīnibus ēgressī sē suaque omnia aliēnissimīs crēdidērunt.    Catuvolcus, rēx dīmidiae partis Eburōnum, quī ūnā cum Ambiorīge cōnsilium inierat, aetāte iam cōnfectus, cum labōrem aut bellī aut fugae ferre nōn posset, omnibus precibus dētestātus Ambiorīgem, quī eius cōnsiliī auctor fuisset, taxō, cuius magna in Galliā Germāniāaque cōpia est, sē exanimāvit.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]