ガリア戦記 第6巻/注解/32節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
| ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 32. 1Segni Condrusique ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum qui essent citra Rhenum unam esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. 2Caesar explorata re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur imperavit: si ita fecissent, finis eorum se violaturum negavit. 3Tum copiis in tris partis distributis impedimenta omnium legionum Aduatucam contulit. 4Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant. 5Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. 6Praesidio impedimentis legionem quartam decimam reliquit, unam ex eis tribus quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat. 7Ei legioni castrisque Q. Tullium Ciceronem praeficit, ducentosque equites attribuit.
- テキスト引用についての注記
- 底本では 6項を Praesidio impedimentis ~ traduxerat. 7項を Ei legioni castrisque ~ equites attribuit. としているが、他の校訂版では、6項を Praesidio impedimentis ~ equites attribuit. としているものもある。
- cogitavisse : cogitasse と表記している校訂版もある。
- impedimenta : inpedimenta と表記している校訂版もある。
- attribuit : adtribuit と表記している校訂版もある。
- impedimentis : inpedimentis と表記している校訂版もある。
整形テキスト
[編集][2] XXXII. ①Segnī Condrūsīque, ex gente et numerō Germānōrum, quī sunt inter Eburōnēs Trēverōsque, lēgātōs ad Caesarem mīsērunt ōrātum, nē sē in hostium numerō dūceret nēve omnium Germānōrum, quī essent citrā Rhēnum, ūnam esse causam iūdicāret: nihil sē dē bellō cōgitāvisse, nūlla Ambiorīgī auxilia mīsisse. ②Caesar, explōrātā rē quaestiōne captīvōrum, sī quī ad eōs Eburōnēs ex fugā convēnissent, ad sē ut redūcerentur, imperāvit: sī ita fēcissent, fīnēs eōrum sē violātūrum negāvit. ③Tum, cōpiīs in trēs partēs distribūtīs, impedīmenta omnium legiōnum Aduatucam contulit. ④Id castellī nōmen est. Hōc ferē est in mediīs Eburōnum fīnibus, ubi Titūrius atque Aurunculēius hiemandī causā cōnsēderant. ⑤Hunc cum reliquīs rēbus locum probābat, tum quod superiōris annī mūnītiōnēs integrae manēbant, ut mīlitum labōrem sublevāret. ⑥Praesidiō impedīmentīs legiōnem quārtam decimam relīquit, ūnam ex hīs tribus, quās proximē cōnscrīptās ex Italiā trādūxerat. ⑦Eī legiōnī castrīsque Quīntum (Q.) Tullium Cicerōnem praeficit, ducentōsque equitēs adtribuit.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#32節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。