コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第6巻/注解/34節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 33節 | 34節 | 35節  

原文テキスト

[編集]
[1] 34.    1Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum, non praesidium quod se armis defenderet, sed in omnis partis dispersa multitudo.    2Ubi cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus impedita spem praesidi aut salutis aliquam offerebat, consederat.    3Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda (nullum enim poterat universis ab perterritis ac dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus conservandis;    quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat.    4Nam et praedae cupiditas multos longius evocabat, et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire prohibebant.    5Si negotium confici stirpemque hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures manus diducendique erant milites;    6si continere ad signa manipulos vellet, ut instituta ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandi et dispersos circumveniendi singulis deerat audacia.    7Ut in eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia provideri poterat providebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento noceretur.    8Dimittit ad finitimas civitates nuntios Caesar:    omnis ad se vocat spe praedae ad diripiendos Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita quam legionarius miles periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali facinore stirps ac nomen civitatis tollatur.    9Magnus undique numerus celeriter convenit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] XXXIV.    Erat, ut suprā dēmōnstrāvimus, manus certa nūlla, nōn oppidum, nōn praesidium, quod sē armīs dēfenderet, sed in omnēs partēs dispersa multitūdō.    Ubi cuique aut vallēs abdita aut locus silvestris aut palūs impedīta spem praesidiī aut salūtis aliquam offerēbat, cōnsēderat.    Haec loca vīcīnitātibus erant nōta, magnamque rēs dīligentiam requīrēbat, nōn in summā exercitūs tuendā (nūllum enim poterat ūniversīs ab perterritīs ac dispersīs perīculum accidere), sed in singulīs mīlitibus cōnservandīs; quae tamen ex parte rēs ad salūtem exercitūs pertinēbat.    Nam et praedae cupiditās multōs longius ēvocābat, et silvae incertīs occultīsque itineribus cōnfertōs adīre prohibēbant.    Sī negōtium cōnficī stirpemque hominum scelerātōrum interficī vellet, dīmittendae plūrēs manūs dīdūcendīque erant mīlitēs;    sī continēre ad signa manipulōs vellet, ut īnstitūta ratiō et cōnsuētūdō exercitūs Rōmānī postulābat, locus ipse erat praesidiō barbarīs, neque ex occultō īnsidiandī et dispersōs circumveniendī singulīs dēerat audācia.    Ut in eiusmodi difficultātibus, quantum dīligentiā prōvidērī poterat, prōvidēbātur, ut potius in nocendō aliquid praetermitterētur, etsī omnium animī ad ulcīscendum ārdēbant, quam cum aliquō mīlitum dētrīmentō nocērētur.    Dīmittit ad fīnitimās cīvitātēs nūntiōs Caesar:    omnēs ad sē vocat spē praedae ad dīripiendōs Eburōnēs, ut potius in silvīs Gallōrum vīta quam legiōnārius mīles perīclitētur, simul ut magnā multitūdine circumfūsā prō tālī facinore stirps ac nōmen cīvitātis tollātur.    Magnus undique numerus celeriter convenit.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]