ガリア戦記 第6巻/注解/35節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
| ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 35. 1Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur diesque appetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat. 2Hic quantum in bello fortuna possit et quantos adferat casus cognosci potuit. 3Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla quae parvam modo causam timoris adferret. 4Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama, diripi Eburones atque ultro omnis ad praedam evocari. 5Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Usipetes supra docuimus. 6Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum ubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum, primos Eburonum finis adeunt, multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur.
7Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt, omnemque exercitum discessisse cognoscunt. 8Atque unus ex captivis, ‘Quid vos,’ inquit, ‘hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse fortunatissimos? 9Tribus horis Aduatucam venire potestis: huc omnis suas fortunas exercitus Romanorum contulit; praesidi tantum est ut ne murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat.’ 10Oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt, usi eodem duce cuius haec indicio cognoverant.
- テキスト引用についての注記
- impedimenta : 底本はこの表記を採るが、inpedimenta と表記する校訂版もある。
- Tribus horis Aduatucam venire potestis: ~ audeat.’ 底本ではこの箇所を9項とするが、
- praesidi tantum est ~ audeat.’ この箇所を9項とする校訂版もある。
整形テキスト
[編集][2] XXXV. ①Haec in omnibus Eburōnum partibus gerēbantur, diēsque adpetēbat septimus, quem ad diem Caesar ad impedīmenta legiōnemque revertī cōnstituerat. ②Hīc, quantum in bellō fortūna possit et quantōs adferat cāsūs, cognōscī potuit. ③Dissipātīs ac perterritīs hostibus, ut dēmōnstrāvimus, manus erat nūlla, quae parvam modo causam timōris adferret. ④Trāns Rhēnum ad Germānōs pervenit fāma, dīripī Eburōnēs atque ultrō omnēs ad praedam ēvocārī. ⑤Cōgunt equitum duo mīlia Sugambrī, quī sunt proximī Rhēnō, ā quibus receptōs ex fugā Tencterōs atque Usipetēs suprā docuimus. ⑥Trānseunt Rhēnum nāvibus ratibusque trīgintā mīlibus passuum īnfrā eum locum, ubi pōns erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum, prīmōs Eburōnum fīnēs adeunt, multōs ex fugā dispersōs excipiunt, magnō pecoris numerō, cuius sunt cupidissimī barbarī, potiuntur. ⑦Invītātī praedā longius prōcēdunt. Nōn hōs palūs in bellō latrōciniīsque nātōs, nōn silvae morantur. Quibus in locīs sit Caesar, ex captīvīs quaerunt; profectum longius reperiunt, omnemque exercitum discessisse cognōscunt. ⑧Atque ūnus ex captīvīs, ‘Quid vōs,’ inquit, ‘hanc miseram ac tenuem sectāminī praedam, quibus licet iam esse fortūnātissimōs? ⑨Tribus hōrīs Aduatucam venīre potestis: hūc omnēs suās fortūnās exercitus Rōmānōrum contulit; praesidiī tantum est, ut nē mūrus quidem cingī possit, neque quisquam ēgredī extrā mūnītiōnēs audeat.’ ⑩Oblātā spē Germānī, quam nactī erant praedam, in occultō relinquunt; ipsī Aduatucam contendunt, ūsī eōdem duce, cuius haec indiciō cognōverant.
- 注記
- 原文の Aduātucam, appetēbat, fīnīs, omnīs, praesidī などは、
それぞれ Atuātucam, adpetēbat, fīnēs, omnēs, praesidiī などとした。
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#35節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。