ガリア戦記 第6巻/注解/36節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
| ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 36. 1Cicero, qui omnis superiores dies praeceptis Caesaris cum summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius progressum audiebat neque ulla de reditu eius fama adferebatur, 2simul eorum permotus vocibus qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi casum exspectans quo, novem oppositis legionibus maximoque equitatu, dispersis ac paene deletis hostibus, in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortis frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat. 3Complures erant ex legionibus aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant circiter trecenti sub vexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, facta potestate sequitur.
- テキスト引用についての注記
- siquidem : si quidem と表記している校訂版もある。
- eiusmodi : eius modi と表記している校訂版もある。
- exspectans : expectans と表記している校訂版もある。
- complures : conplures と表記している校訂版もある。
- trecenti : CCC と表記している校訂版もある。
整形テキスト
[編集][2] XXXVI. ①Cicerō, quī omnēs superiōrēs diēs praeceptīs Caesaris cum summā dīligentiā mīlitēs in castrīs continuisset ac nē cālōnem quidem quemquam extrā mūnītiōnem ēgredī passus esset, septimō diē, diffīdēns dē numerō diērum Caesarem fidem servātūrum, quod longius (eum) prōgressum audiēbat, neque ūlla dē reditū eius fāma adferēbātur, ②simul eōrum permōtus vōcibus, quī illīus patientiam paene obsessiōnem appellābant, siquidem ex castrīs ēgredī nōn licēret, nūllum eiusmodī cāsum exspectāns, quō, novem oppositīs legiōnibus maximōque equitātū, dispersīs ac paene dēlētīs hostibus, in mīlibus passuum tribus offendī posset, quīnque cohortēs frūmentātum in proximās segetēs mittit, quās inter et castra ūnus omnīnō collis intererat. ③Complūrēs erant in castrīs ex legiōnibus aegrī relictī; ex quibus quī hōc spatiō diērum convaluerant, circiter trecenti sub vēxillō ūnā mittuntur; magna praetereā multitūdō cālōnum, magna vīs iūmentōrum, quae in castrīs subsēderant, factā potestāte sequitur.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#36節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。