ガリア戦記 第6巻/注解/37節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
| ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 37. 1Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt, protinusque eodem illo quo venerant cursu ab decumana porta in castra irrumpere conantur; 2nec prius sunt visi, obiectis ab ea parte silvis, quam castris appropinquarent, usque eo ut qui sub vallo tenderent mercatores recipiendi sui facultatem non haberent. 3Inopinantes nostri re nova perturbantur ac vix primum impetum cohors in statione sustinet. 4Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum reperire possent. 5Aegre portas nostri tuentur, reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit. 6Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur neque quam in partem quisque conveniat provident. 7Alius castra iam capta pronuntiat, alius deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse contendit; 8plerique novas sibi ex loco religiones fingunt, Cottaeque et Tituri calamitatem qui in eodem occiderint castello ante oculos ponunt. 9Tali timore omnibus perterritis, confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium. 10Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur ne tantam fortunam ex manibus dimittant.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XXXVII. ①Hōc ipsō tempore et cāsū Germānī equitēs interveniunt, prōtinusque eōdem illō, quō vēnerant, cursū ab decumānā portā in castra inrumpere cōnantur; ②nec prius sunt vīsī, obiectīs ab eā parte silvīs, quam castrīs adpropinquārent, ūsque eō ut, quī sub vallō tenderent mercātōrēs, recipiendī suī facultātem nōn habērent. ③Inopīnantēs nostrī rē novā perturbantur, ac vix prīmum impetum cohors in statiōne sustinet. ④Circumfunduntur ex reliquīs hostēs partibus, sī quem aditum reperīre possent. ⑤Aegrē portās nostrī tuentur, reliquōs aditūs locus ipse per sē mūnītiōque dēfendit. ⑥Tōtīs trepidātur castrīs, atque alius ex aliō causam tumultūs quaerit; neque quō signa ferantur, neque quam in partem quisque conveniat, prōvident. ⑦Alius castra iam capta prōnūntiat, alius dēlētō exercitū atque imperātōre victōrēs barbarōs vēnisse contendit; ⑧plērīque novās sibi ex locō religiōnēs fingunt, Cottaeque et Titūriī calamitātem, quī in eōdem occiderint castellō, ante oculōs pōnunt. ⑨Tālī timōre omnibus perterritīs, cōnfirmātur opīniō barbarīs, ut ex captīvō audierant, nūllum esse intus praesidium. ⑩Perrumpere nītuntur sēque ipsī adhortantur, nē tantam fortūnam ex manibus dīmittant.
- 注記
- 原文の appropinquārent, irrumpere, Titūrī などは、
それぞれ adpropinquārent, inrumpere, Titūriī などとした。
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#37節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。