ガリア戦記 第6巻/注解/43節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
| ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 43. 1Caesar rursus ad vexandos hostis profectus magno coacto numero ex finitimis civitatibus in omnis partis dimittit. 2Omnes vici atque omnia aedificia quae quisque conspexerat incendebantur; praeda ex omnibus locis agebatur; 3frumenta non solum tanta multitudine iumentorum atque hominum consumebantur sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant ut, si qui etiam in praesentia se occultassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum videretur. 4Ac saepe in eum locum ventum est, tanto in omnis partis diviso equitatu, ut [non] modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, 5ut, spe consequendi inlata atque infinito labore suscepto, qui se summam ab Caesare gratiam inituros putarent paene naturam studio vincerent semperque paulum ad summam felicitatem defuisse videretur, 6atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regiones partisque peteret, non maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam committere audebat.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XLIII. ①Caesar rūrsus ad vexandōs hostēs profectus magnō coāctō numerō ex fīnitimīs cīvitātibus, in omnēs partēs dīmittit. ②Omnēs vīcī atque omnia aedificia, quae quisque cōnspexerat, incendēbantur; pecora interficiēbantur, praeda ex omnibus locīs agēbātur; ③frūmenta nōn sōlum tantā multitūdine iūmentōrum atque hominum cōnsūmēbantur, sed etiam annī tempore atque imbribus prōcubuerant, ut, sī quī etiam in praesentiā sē occultāssent, tamen hīs, dēductō exercitū rērum omnium inopiā pereundum vidērētur. ④Ac saepe in eum locum ventum est, tantō in omnēs partēs dīvīsō equitātū, ut [non] modo vīsum ab sē Ambiorīgem in fugā circumspicerent captīvī, nec plānē etiam abīsse ex cōnspectū contenderent,
⑤ut, spē cōnsequendī inlātā atque īnfīnītō labōre susceptō, quī sē summam ab Caesare grātiam initūrōs putārent, paene nātūram studiō vincerent, semperque paulum ad summam fēlīcitātem dēfuisse vidērētur, ⑥atque ille latebrīs aut silvīs aut saltibus sē ēriperet et noctū occultātus aliās regiōnēs partēsque peteret, nōn maiōre equitum praesidiō quam quattuor, quibus sōlīs vītam suam committere audēbat.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#43節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。