コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第7巻/注解/1節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS


  ガリア戦記 注解編     第7巻  

 6巻44節 | 1節 | 2節  

原文テキスト

[編集]
[1] 1.    1Quieta Gallia, Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos proficiscitur.    Ibi cognoscit de Clodi caede de senatusque consulto certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, dilectum tota provincia habere instituit.    2Eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur.    Addunt ipsi et adfingunt rumoribus Galli quod res poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse.    3Hac impulsi occasione qui iam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt.    4Indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis locis queruntur de Acconis morte;    posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant;    5miserantur communem Galliae fortunam;    omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt qui belli initia faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent.    6In primis rationem esse habendam dicunt, prius quam eorum clandestina consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur.    7Id esse facile, quod neque legiones audeant absente imperatore ex hibernis egredi neque imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit.    8Postremo in acie praestare interfici quam non veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus acceperint recuperare.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] I.    Quiētā Galliā, Caesar, ut cōnstituerat, in Italiam ad conventūs agendōs proficīscitur.    Ibi cognōscit dē Pūbliī Clōdiī caede dē senātūsque cōnsultō certior factus, ut omnēs iūniōrēs Italiae coniūrārent, dīlēctum tōtā prōvinciā habēre īnstituit.    Eae rēs in Galliam Trānsalpīnam celeriter perferuntur.    Addunt ipsī et adfingunt rūmōribus Gallī, quod rēs poscere vidēbātur, retinērī urbānō mōtū Caesarem neque in tantīs dissēnsiōnibus ad exercitum venīre posse.    Hāc impulsī occāsiōne, quī iam ante sē populī Rōmānī imperiō subiectōs dolērent, līberius atque audācius dē bellō cōnsilia inīre incipiunt.    Indictīs inter sē prīncipēs Galliae conciliīs silvestribus ac remōtīs locīs queruntur dē Accōnis morte;    posse hunc cāsum ad ipsōs recidere dēmōnstrant;    miserantur commūnem Galliae fortūnam;    omnibus pollicitātiōnibus ac praemiīs dēposcunt, quī bellī initia faciant et suī capitis perīculō Galliam in lībertātem vindicent.    In prīmīs ratiōnem esse habendam dīcunt, prius quam eōrum clandestīna cōnsilia efferantur, ut Caesar ab exercitū interclūdātur.    Id esse facile, quod neque legiōnēs audeant absente imperātōre ex hībernīs ēgredī, neque imperātor sine praesidiō ad legiōnēs pervenīre possit.    Postrēmō in aciē praestāre interficī, quam nōn veterem bellī glōriam lībertātemque quam ā maiōribus accēperint, recuperāre.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]