コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第7巻/注解/10節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS


  ガリア戦記 注解編     第7巻  

 9節 | 10節 | 11節  

原文テキスト

[編集]
[1] 10.    1Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne stipendiariis Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium videret positum esse;    si maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret.    2Praestare visum est tamen omnis difficultates perpeti quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare.    3Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeatu, praemittit ad Boios qui de suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant.    4Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis, ad Boios proficiscitur.

テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] X.    ①Magnam haec rēs Caesarī difficultātem ad cōnsilium capiendum adferēbat, sī reliquam partem hiemis ūnō locō legiōnēs continēret, nē, stipendiāriīs Haeduōrum expugnātīs, cūncta Gallia dēficeret, quod nūllum amīcīs in eō praesidium vidēret positum esse;    sī mātūrius ex hībernīs ēdūceret, nē ab rē frūmentāriā dūrīs subvectiōnibus labōrāret.    ②Praestāre vīsum est tamen omnēs difficultātēs perpetī, quam, tantā contumēliā acceptā, omnium suōrum voluntātēs aliēnāre.    ③Itaque cohortātus Haeduōs dē supportandō commeātū, praemittit ad Boiōs, quī dē suō adventū doceant hortenturque, ut in fidē maneant atque hostium impetum magnō animō sustineant.    ④Duābus Agedincī legiōnibus atque impedīmentīs tōtīus exercitūs relictīs, ad Boiōs proficīscitur.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]