ガリア戦記 第7巻/注解/14節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS
| ガリア戦記 注解編 | 第7巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 14. 1Vercingetorix, tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni acceptis, suos ad concilium convocat. 2Docet longe alia ratione esse bellum gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei studendum ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. 3Id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur. 4Pabulum secari non posse; necessario dispersos hostis ex aedificiis petere: hos omnis cotidie ab equitibus deligi posse. 5Praeterea salutis causa rei familiaris commoda neglegenda: vicos atque aedificia incendi oportere hoc spatio ab via quoqueversus, quo pabulandi causa adire posse videantur. 6Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod quorum in finibus bellum geratur eorum opibus subleventur: 7Romanos aut inopiam non laturos aut magno periculo longius ab castris processuros; 8neque interesse ipsosne interficiant impedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri non possit. 9Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detrectandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam. 10Haec si gravia aut acerba videantur, multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.
- テキスト引用についての注記
- detrectandam : detractandam と表記している校訂版もある。
整形テキスト
[編集][2] XIV. ①Vercingetorīx, tot continuīs incommodīs Vellaunodūnī, Cenabī, Noviodūnī acceptīs, suōs ad concilium convocat. ②Docet, longē aliā ratiōne esse bellum gerendum, atque anteā gestum sit. Omnibus modīs huic reī studendum, ut pābulātiōne et commeātū Rōmānī prohibeantur. ③Id esse facile, quod equitātū ipsī abundent et quod annī tempore subleventur. ④Pābulum secārī nōn posse; necessāriō dispersōs hostēs ex aedificiīs petere: hōs omnēs cotīdiē ab equitibus deligi posse. ⑤Praetereā, salūtis causā reī familiāris commoda neglegenda: vīcōs atque aedificia incendī oportēre hōc spatiō ab viā quōqueversus, quō pābulandī causā adīre posse videantur. ⑥Hārum ipsīs rērum cōpiam suppetere, quod, quōrum in fīnibus bellum gerātur, eōrum opibus subleventur: ⑦Rōmānōs aut inopiam nōn lātūrōs aut magnō perīculō longius ab castrīs prōcessūrōs; ⑧neque interesse, ipsōsne interficiant, impedīmentīsne exuant, quibus āmissīs bellum gerī nōn possit. ⑨Praetereā, oppida incendī oportēre, quae nōn mūnītiōne et locī nātūrā ab omnī sint perīculō tūta, neu suīs sint ad dētrectandam mīlitiam receptācula neu Rōmānīs prōposita ad cōpiam commeātūs praedamque tollendam. ⑩Haec sī gravia aut acerba videantur, multō illa gravius aestimāre, līberōs, coniugēs in servitūtem abstrahī, ipsōs interficī; quae sit necesse accidere victīs.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第7巻#14節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。