ガリア戦記 第7巻/注解/15節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS
| ガリア戦記 注解編 | 第7巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 15. 1Omnium consensu hac sententia probata, uno die amplius XX urbes Biturigum incenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus: 2in omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solaci proponebant, quod se prope explorata victoria celeriter amissa reciperaturos confidebant. 3 †Deliberatur† de Avarico in communi concilio, incendi placeret an defendi. 4Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur: 5facile se loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum. 6Datur petentibus venia, dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.
- テキスト引用についての注記
- reciperaturos : recuperaturos と表記している校訂版もある。
- † : 校訂者が、テクストが壊れていると判断した部分をこの記号で囲んでいる。
整形テキスト
[編集][2] XV. ①Omnium cōnsēnsū hāc sententiā probātā, ūnō diē amplius XX urbēs Biturigum incenduntur. Hōc idem fit in reliquīs cīvitātibus: ②in omnibus partibus incendia cōnspiciuntur; quae etsī magnō cum dolōre omnēs ferēbant, tamen hōc sibi sōlāciī prōpōnēbant, quod sē, prope explōrātā victōriā celeriter āmissa reciperātūrōs cōnfīdēbant. ③†Dēlīberātur† dē Avaricō in commūnī conciliō, incendī placēret an dēfendī. ④Prōcumbunt omnibus Gallīs ad pedēs Biturīgēs, nē pulcherrimam prope tōtīus Galliae urbem, quae praesidiō et ōrnāmentō sit cīvitātī, suīs manibus succendere cōgerentur: ⑤facile sē locī nātūrā dēfēnsūrōs dīcunt, quod, prope ex omnibus partibus flūmine et palūde circumdata, ūnum habeat et perangustum aditum. ⑥Datur petentibus venia, dissuādente prīmō Vercingetorīge, post concēdente et precibus ipsōrum et misericordiā vulgī. Dēfēnsōrēs oppidō idōneī dēliguntur.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第7巻#15節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。