コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第7巻/注解/17節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS


  ガリア戦記 注解編     第7巻  

 16節 | 17節 | 18節  

原文テキスト

[編集]
[1] 17.    1 Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa a flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turris duas constituere coepit:    nam circumvallare loci natura prohibebat.    2 De re frumentaria Boios atque Aeduos adhortari non destitit;    quorum alteri, quod nullo studio agebant, non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma, celeriter quod habuerunt consumpserunt.    3Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut compluris dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab eis audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna.    4Quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret,    5universi ab eo ne id faceret petebant:    sic se compluris annos illo imperante meruisse ut nullam ignominiam acciperent, nusquam incepta re discederent:    6hoc se ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem reliquissent:    7praestare omnis perferre acerbitates quam non civibus Romanis qui Cenabi perfidia Gallorum interissent parentarent.    8Haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem deferrentur.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] XVII.    ①Castrīs ad eam partem oppidī positīs Caesar, quae intermissa ā flūmine et ā palūdibus aditum, ut suprā dīximus, angustum habēbat, aggerem apparāre, vīneās agere, turrēs duās cōnstituere coepit:    nam circumvāllāre locī nātūra prohibēbat.    ②Dē rē frūmentāriā Boiōs atque Haeduōs adhortārī nōn dēstitit;    quōrum alterī, quod nūllō studiō agēbant, nōn multum adiuvābant, alterī nōn magnīs facultātibus, quod cīvitās erat exigua et īnfirma, celeriter, quod habuērunt, cōnsūmpsērunt.    ③Summā difficultāte reī frūmentāriae adfectō exercitū tenuitāte Boiōrum, indīligentiā Haeduōrum, incendiīs aedificiōrum, ūsque eō, ut complūrēs diēs frūmentō mīlitēs caruerint et pecore ex longinquiōribus vīcīs adāctō extrēmam famem sustentārent, nūlla tamen vōx est ab iīs audita populī Rōmānī māiestāte et superiōribus victōriīs indīgna.    ④Quīn etiam Caesar cum in opere singulās legiōnēs appellāret et, sī acerbius inopiam ferrent, sē dīmissūrum oppugnātiōnem dīceret,    ⑤ūniversī ab eō, nē id faceret, petēbant:    sīc sē complūrēs annōs illō imperante meruisse, ut nūllam ignōminiam acciperent, nūsquam inceptā rē discēderent:    ⑥hōc sē ignōminiae lātūrōs locō, sī inceptam oppugnātiōnem relīquissent:    ⑦praestāre omnēs perferre acerbitātēs, quam nōn cīvibus Rōmānīs, quī Cenabī perfidiā Gallōrum interīssent, parentārent.    ⑧Haec eadem centuriōnibus tribūnīsque mīlitum mandābant, ut per eōs ad Caesarem dēferrentur.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]