コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第7巻/注解/19節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS


  ガリア戦記 注解編     第7巻  

 18節 | 19節 | 20節  

原文テキスト

[編集]
[1] 19.    1Collis erat leniter ab infimo acclivis.      Hunc ex omnibus fere partibus palus difficilis atque impedita cingebat, non latior pedibus quinquaginta.    2Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant, generatimque distributi in civitates omnia vada ac †saltus† eius paludis obtinebant, sic animo parati ut, si eam paludem Romani perrumpere conarentur, haesitantis premerent ex loco superiore;    3ut qui propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui iniquitatem condicionis perspiceret inani simulatione sese ostentare cognosceret.    4Indignantis milites Caesar, quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli exposcentis edocet, quanto detrimento et quot virorum fortium morte necesse sit constare victoriam;    5quos cum sic animo paratos videat ut nullum pro sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis condemnari debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem.    6Sic milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque quae ad oppugnationem pertinebant oppidi administrare instituit.


テキスト引用についての注記
  • † ~ † は、テキストが壊れていると、校訂者が判断した箇所。


整形テキスト

[編集]
[2] XIX.    ①Collis erat lēniter ab īnfimō adclīvis.    Hunc ex omnibus ferē partibus palūs difficilis atque inpedīta cingēbat, nōn lātior pedibus quīnquāgintā.    ②Hōc sē colle interruptīs pontibus Gallī fīdūciā locī continēbant, generātimque distribūtī in cīvitātēs omnia vada ac †saltūs† eius palūdis certīs custōdiīs obtinēbant, sīc animō parātī, ut, sī eam palūdem Rōmānī perrumpere cōnārentur, haesitantēs premerent ex locō superiōre;    ③ut, quī propinquitātem locī vidēret, parātōs prope aequō Mārte ad dīmicandum exīstimāret, quī inīquitātem condiciōnis perspiceret, inānī simulātiōne sēsē ostentāre cognōsceret.   
 ④Indignantēs mīlitēs Caesar, quod cōnspectum suum hostēs perferre possent tantulō spatiō interiectō, et signum proeliī exposcentēs ēdocet, quantō dētrīmentō et quot virōrum fortium morte necesse sit cōnstāre victōriam;    ⑤quōs cum sīc animō parātōs videat, ut nūllum prō suā laude perīculum recūsent, summae sē inīquitātis condemnārī dēbēre, nisi eōrum vītam suā salūte habeat cāriōrem.    ⑥Sīc mīlitēs cōnsōlātus eōdem diē redūcit in castra reliquaque, quae ad oppugnātiōnem pertinēbant oppidī, administrāre īnstituit.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]