コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第7巻/注解/20節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS


  ガリア戦記 注解編     第7巻  

 19節 | 20節 | 21節  

原文テキスト

[編集]
[1] 20.    1Vercingetorix, cum ad suos redisset, proditionis insimulatus quod castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu discessisset, quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani tanta opportunitate et celeritate venissent;    2non haec omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse;    regnum illum Galliae malle Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio    3tali modo accusatus ad haec respondit:    quod castra movisset, factum inopia pabuli, etiam ipsis hortantibus;    quod propius Romanos accessisset, persuasum loci opportunitate qui †se ipsum† munitione defenderet;    4equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem quo sint profecti.    5Summam imperi se consulto nulli discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum impelleretur;    cui rei propter animi mollitiem studere omnis videret, quod diutius laborem ferre non possent.    6Romani si casu intervenerint, fortunae, si alicuius indicio vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum ex loco superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non ausi turpiter se in castra receperint.    7Imperium se ab Caesare per proditionem nullum desiderare, quod habere victoria posset quae iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata:    quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere quam ab se salutem accipere videantur.    8 ‘Haec ut intellegatis,’   inquit,  ‘a me sincere pronuntiari, audite Romanos milites.’    9Producit servos, quos in pabulatione paucis ante diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat.    10Hi iam ante edocti quae interrogati pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt;    fame et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent;    11 simili omnem exercitum inopia premi, nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse;    itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi profecissent, triduo exercitum deducere.    12 ‘Haec,’   inquit,  ‘a me,’ Vercingetorix,  ‘beneficia habetis, quem proditionis insimulatis;    cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem fame consumptum videtis;    quem turpiter se ex fuga recipientem ne qua civitas suis finibus recipiat a me provisum est.’


テキスト引用についての注記
  • opportunitate :   oportunitate と表記している校訂版もある。
  • † ~ † は、テキストが壊れていると、校訂者が判断した箇所。

整形テキスト

[編集]
[2] XX.    ①Vercingetorīx, cum ad suōs redīsset, prōditiōnis īnsimulātus, quod castra propius Rōmānōs mōvisset, quod cum omnī equitātū discessisset, quod sine imperiō tantās cōpiās relīquisset, quod eius discessū Rōmānī tantā opportūnitāte et celeritāte vēnissent;    ②nōn haec omnia fortuītō aut sine cōnsiliō accidere potuisse;    rēgnum illum Galliae mālle Caesaris concessū quam ipsōrum habēre beneficiō    ③tālī modō accūsātus ad haec respondit:   

quod castra mōvisset, factum inopiā pābulī, etiam ipsīs hortantibus;    quod propius Rōmānōs accessisset, persuāsum locī opportūnitāte, quī sē ipsum mūnītiōne dēfenderet;    ④equitum vērō operam neque in locō palūstrī dēsīderārī dēbuisse et illīc fuisse ūtilem, quō sint profectī.   

⑤Summam imperiī sē cōnsultō nūllī discēdentem trādidisse, nē is multitūdinis studiō ad dīmicandum impellerētur;    cui reī propter animī mollitiem studēre omnēs vidēret, quod diūtius labōrem ferre nōn possent.    ⑥Rōmānī sī cāsū intervēnerint, fortūnae, sī alicūius indiciō vocātī, huic habendam grātiam, quod et paucitātem eōrum ex locō superiōre cognōscere et virtūtem dēspicere potuerint, quī dīmicāre nōn ausī turpiter sē in castra recēperint.    ⑦Imperium sē ab Caesare per prōditiōnem nūllum dēsīderāre, quod habēre victōriā posset, quae iam esset sibi atque omnibus Gallīs explōrāta:    quīn etiam ipsīs remittere, sī sibi magis honōrem tribuere, quam ab sē salūtem accipere videantur.   

⑧ ‘Haec ut intellegātis,’   inquit,  ‘ā mē sincērē prōnūntiārī, audīte Rōmānōs mīlitēs.’     ⑨Prōdūcit servōs, quōs in pābulātiōne paucīs ante diēbus excēperat et famē vinculīsque excruciāverat.    ⑩Hī iam ante ēdoctī, quae interrogātī prōnūntiārent, mīlitēs sē esse legiōnāriōs dīcunt;    famē et inopiā adductōs clam ex castrīs exīsse, sī quid frūmentī aut pecoris in agrīs reperīre possent;    ⑪similī omnem exercitum inopiā premī, nec iam vīrēs sufficere cūiusquam nec ferre operis labōrem posse;    itaque statuisse imperātōrem, sī nihil in oppugnātiōne oppidī prōfēcissent, trīduō exercitum dēdūcere.   

⑫ ‘Haec,’   inquit,  ‘ā mē, ’  Vercingetorīx,  ‘beneficia habētis, quem prōditiōnis īnsimulātis;    cuius operā sine vestrō sanguine tantum exercitum victōrem famē paene cōnsūmptum vidētis;    quem turpiter sē ex hāc fugā recipientem nē qua cīvitās suīs fīnibus recipiat, ā mē prōvīsum est.’


注記
  • ③項
    • quī sē ipsum mūnītiōne dēfenderet :  主要写本 ω の記述で、
      quī sē ipse sine mūnītiōne dēfenderet という  Thomas Bentley (1692–1742) による修正提案がある。
  • ⑦項
    • ab :   α系写本の表記で、β系写本では ā となっている。


  • ⑫項
    • paene は β系写本の記述で、α系写本にはない。
    • hāc は β系写本の記述で、α系写本にはない。

注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]