ガリア戦記 第7巻/注解/22節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS
| ガリア戦記 注解編 | 第7巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 22. 1Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda quae ab quoque traduntur aptissimum. 2Nam et laqueis falces avertebant, quas cum destinaverant tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est. 3Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant. 4Tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in opere adoriebantur et nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger expresserat, commissis suarum turrium malis adaequabant 5et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque appropinquare prohibebant.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XXII. ①Singulārī mīlitum nostrōrum virtūtī cōnsilia cuiusque modī Gallōrum occurrēbant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae ab quōque trāduntur, aptissimum. ②Nam et laqueīs falcēs āvertēbant, quās, cum dēstināverant, tormentīs intrōrsus redūcēbant, et aggerem cunīculīs subtrahēbant, eō scientius, quod apud eōs magnae sunt ferrāriae atque omne genus cunīculōrum nōtum atque ūsitātum est. ③Tōtum autem mūrum ex omnī parte turribus contabulāverant atque hās coriīs intēxerant. ④Tum crēbrīs diurnīs nocturnīsque ēruptiōnibus aut aggerī ignem īnferēbant aut mīlitēs occupātōs in opere adoriēbantur, et nostrārum turrium altitūdinem, quantum hās cotīdiānus agger expresserat, commissīs suārum turrium mālīs adaequābant, ⑤et apertōs cunīculōs praeūstā et praeacūtā māteriā et pice fervefactā et maximī ponderis saxīs morābantur moenibusque adpropinquāre prohibēbant.
- 注記
- 原文の appropinquāre は、adpropinquāre とした。
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第7巻#22節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。