ガリア戦記 第7巻/注解/23節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS
| ガリア戦記 注解編 | 第7巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 23.
1Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. Trabes directae perpetuae in longitudinem paribus intervallis distantes inter se binos pedes in solo collocantur. 2Hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur; ea autem quae diximus intervalla grandibus in fronte saxis effarciuntur. 3His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur. 4Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur. 5Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est, alternis trabibus ac saxis quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.
- テキスト引用についての注記
- effarciuntur : α系写本・写本T の表記。
- efferciuntur : ρ系写本・写本V の表記で母音弱化の語形。
整形テキスト
[編集][2] XXIII. ①Mūrī autem omnēs Gallicī hāc ferē fōrmā sunt. Trabēs dērēctae, perpetuae in longitūdinem paribus intervallīs, distantēs inter sē bīnōs pedēs, in solō conlocantur. ②Hae revinciuntur intrōrsus et multō aggere vestiuntur; ea autem, quae dīximus, intervalla grandibus in fronte saxīs efferciuntur. ③Hīs conlocātīs et coagmentātīs alius īnsuper ōrdō additur, ut idem illud intervallum servētur, neque inter sē contingant trabēs, sed paribus intermissae spatiīs singulae singulīs saxīs interiectīs artē contineantur. ④Sīc deinceps omne opus contexitur, dum iūsta mūrī altitūdō expleātur. ⑤Hoc cum in speciem varietātemque opus dēfōrme nōn est, alternīs trabibus ac saxīs, quae rēctīs līneīs suōs ōrdinēs servant, tum ad ūtilitātem et dēfēnsiōnem urbium summam habet opportūnitātem, quod et ab incendiō lapis et ab ariete māteria dēfendit, quae perpetuīs trabibus pedēs quadrāgēnōs plērumque intrōrsus revincta neque perrumpī neque distrahī potest.
- 注記
- 原文の collocantur, collocātīs, dīrēctus, effarciuntur などは、
それぞれ conlocantur, conlocātīs, dērēctus, efferciuntur などとした。
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第7巻#23節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。