コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第7巻/注解/24節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS


  ガリア戦記 注解編     第7巻  

 23節 | 24節 | 25節  

原文テキスト

[編集]
[1] 24.    1His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto tempore frigore et assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX exstruxerunt.    2Cum is murum hostium paene contingeret et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant;    3eodemque tempore toto muro clamore sublato, duabus portis ab utroque latere turrium eruptio fiebat.    4Alii faces atque aridam materiam de muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res quibus ignis excitari potest fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei ferretur auxilium vix ratio iniri posset.    5Tamen, quod instituto Caesaris semper duae legiones pro castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in opere, celeriter factum est ut alii eruptionibus resisterent alii turris reducerent aggeremque interscinderent, omnis vero ex castris multitudo ad restinguendum concurreret.


テキスト引用についての注記

整形テキスト

[編集]
[2] XXIV.    ①Hīs tot rēbus impedītā oppugnātiōne mīlitēs, cum tōtō tempore lutō frīgore et adsiduīs imbribus tardārentur, tamen continentī labōre omnia haec superāvērunt et diēbus quīnque et vīgintī (XXV) aggerem lātum pedēs trecentī trīgintā (CCCXXX), altum pedēs octōgintā (LXXX) extrūxērunt.    ②Cum is mūrum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus cōnsuētūdine excubāret mīlitēsque hortārētur, nē quod omnīnō tempus ab opere intermitterētur, paulō ante tertiam vigiliam est animadversum, fūmāre aggerem, quem cunīculō hostēs succenderant;    ③eōdemque tempore tōtō mūrō clāmōre sublātō, duābus portīs ab utrōque latere turrium ēruptiō fīēbat.    ④Aliī facēs atque āridam māteriam dē mūrō in aggerem ēminus iaciēbant, picem reliquāsque rēs, quibus ignis excitārī potest, fundēbant, ut, quō prīmum currerētur aut cui reī ferrētur auxilium, vix ratiō inīrī posset.    ⑤Tamen, quod īnstitūtō Caesaris semper duae legiōnēs prō castrīs excubābant plūrēsque partītīs temporibus erant in opere, celeriter factum est, ut aliī ēruptiōnibus resisterent, aliī turrēs redūcerent aggeremque interscinderent, omnis vērō ex castrīs multitūdō ad restinguendum concurreret.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]