コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第7巻/注解/29節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS


  ガリア戦記 注解編     第7巻  

 28節 | 29節 | 30節  

原文テキスト

[編集]
[1] 29.    1Postero die concilio convocato, consolatus cohortatusque est ne se admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo.    2Non virtute neque in acie vicisse Romanos sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti.    3Errare, si qui in bello omnis secundos rerum proventus exspectent.    4Sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei testis ipsos haberet;    sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hoc incommodum acciperetur.    5Id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum.    6Nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere;    idque se prope iam effectum habere.    7Interea aequum esse ab eis communis salutis causa impetrari ut castra munire instituerent, quo facilius repentinos hostium impetus sustinerent.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] XXIX.    ①Posterō diē, conciliō convocātō, cōnsōlātus cohortātusque est, nē sē admodum animō dēmitterent, nē perturbārentur incommōdo.    ②Nōn virtūte neque in aciē vīcisse Rōmānōs, sed artificiō quōdam et scientiā oppugnātiōnis, cuius reī fuerint ipsī imperītī.    ③Errāre, sī quī in bellō omnēs secundōs rērum prōventūs exspectent.    ④Sibi numquam placuisse Avaricum dēfendī, cuius reī testēs ipsōs habēret;    sed factum imprūdentiā Biturīgum et nimiā obsequentiā reliquōrum, utī hoc incommodum acciperētur.    ⑤Id tamen sē celeriter maiōribus commodīs sānātūrum.    ⑥Nam quae ab reliquīs Gallīs cīvitātēs dissentīrent, hās suā dīligentiā adiūnctūrum atque ūnum cōnsilium tōtīus Galliae effectūrum, cuius cōnsēnsuī nē orbis quidem terrārum possit obsistere;      idque sē prope iam effectum habēre.    ⑦Intereā aequum esse ab iīs commūnis salūtis causā impetrārī, ut castra mūnīre īnstituerent, quō facilius repentīnōs hostium impetūs sustinērent.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]