ガリア戦記 第7巻/注解/32節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS
| ガリア戦記 注解編 | 第7巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 32, 1Caesar Avarici compluris dies commoratus summamque ibi copiam frumenti et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia reficit. 2Iam prope hieme confecta, cum ipso anni tempore ad gerendum bellum vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad eum principes Aeduorum veniunt oratum ut maxime necessario tempore civitati subveniat: 3summo esse in periculo rem, quod, cum singuli magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annum obtinere consuessent, duo magistratum gerant et se uterque eorum legibus creatum esse dicat. 4Horum esse alterum Convictolitavem, florentem et inlustrem adulescentem; alterum Cotum, antiquissima familia natum atque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proximo anno eundem magistratum gesserit. 5Civitatem esse omnem in armis; divisum senatum, divisum populum, suas cuiusque eorum clientelas. Quod si diutius alatur controversia, fore uti pars cum parte civitatis confligat. Id ne accidat, positum in eius diligentia atque auctoritate.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XXXII. ①Caesar Avāricī complūrēs diēs commorātus summamque ibi cōpiam frūmentī et reliquī commeātūs nactus exercitum ex labōre atque inopiā reficit. ②Iam prope hieme cōnfectā, cum ipsō annī tempore ad gerendum bellum vocārētur et ad hostem proficīscī cōnstituisset, sīve eum ex palūdibus silvīsque ēlicere sīve obsidiōne premere posset, lēgātī ad eum prīncipēs Haeduōrum veniunt ōrātum, ut maximē necessāriō tempore cīvitātī subveniat:
③summō esse in perīculō rem, quod, cum singulī magistrātūs antīquitus creārī atque rēgiam potestātem annum obtinēre cōnsuēssent, duo magistrātum gerant et sē uterque eōrum lēgibus creātum esse dīcat. ④Hōrum esse alterum Convictolitavem, flōrentem et inlūstrem adulēscentem; alterum Cotum, antīquissimā familiā nātum atque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognātiōnis, cuius frāter Valetiācus proximō annō eundem magistrātum gesserit. ⑤Cīvitātem esse omnem in armīs; dīvīsum senātum, dīvīsum populum, suās cūiusque eōrum clientēlās. Quod sī diūtius alātur contrōversia, fore, utī pars cum parte cīvitātis cōnflīgat. Id nē accidat, positum in eius dīligentiā atque auctōritāte.

- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第7巻#32節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。
解説
[編集]関連項目
[編集]関連記事
[編集]外部リンク
[編集]- #262 - C. Iuli Caesaris De bello gallico libri VII : Caesar's Gallic ... - Full View | HathiTrust Digital Library
- Scaife Viewer | De Bello Gallico
- Internal Strife of the Aedui and Appeal to Caesar — Gallic War §7.32.1-7.32.5 (Julius Caesar) | Latin text & English translation · Humanitext Reader
- ハエドゥイ族の内紛とカエサルへの調停要請|『ガリア戦記』§7.32.1-7.32.5(ユリウス・カエサル)ラテン語原文・日本語訳 · Humanitext Reader