コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第7巻/注解/33節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS


  ガリア戦記 注解編     第7巻  

 32節 | 33節 | 34節  

原文テキスト

[編集]
[1] 33.    1Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse existimabat, tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma descenderet atque ea pars quae minus sibi confideret auxilia a Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum existimavit    2et, quod legibus Aeduorum eis qui summum magistratum obtinerent excedere ex finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem et quos inter controversia esset ad se Decetiam evocavit.    3Cum prope omnis civitas eo convenisset, docereturque paucis clam convocatis alio loco, alio tempore atque oportuerit fratrem a fratre renuntiatum, cum leges duo ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit;    4Convictolitavem, qui per sacerdotes more civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] XXXIII.    ①Caesar, etsī ā bellō atque hoste discēdere dētrīmentōsum esse exīstimābat, tamen nōn ignōrāns, quanta ex dissēnsiōnibus incommoda orīrī cōnsuēssent, nē tanta et tam coniūncta populō Rōmānō cīvitās, quam ipse semper aluisset omnibusque rēbus ōrnāsset, ad vim atque arma dēscenderet, atque ea pars, quae minus sibi cōnfīderet, auxilia ā Vercingetorige arcesseret, huic reī praevertendum exīstimāvit,    ②et, quod lēgibus Haeduōrum iīs, quī summum magistrātum obtinērent, excēdere ex fīnibus nōn licēret, nē quid dē iūre aut dē lēgibus eōrum dēminuisse vidērētur, ipse in Haeduōs proficīscī statuit senātumque omnem et, quōs inter contrōversia esset, ad sē Decetiam ēvocāvit.    ③Cum prope omnis cīvitās eō convēnisset, docērēturque, paucīs clam convocātīs aliō locō, aliō tempore, atque oportuerit, frātrem ā frātre renūntiātum, cum lēgēs duō ex ūnā familiā vīvō utrōque nōn sōlum magistrātūs creārī vetārent, sed etiam in senātū esse prohibērent, Cotum imperium dēpōnere coēgit;    ④Convictolitavem, quī per sacerdōtēs mōre cīvitātis intermissīs magistrātibus esset creātus, potestātem obtinēre iussit.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]