ガリア戦記 第7巻/注解/4節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS
| ガリア戦記 注解編 | 第7巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 4. 1Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. 2Cognito eius consilio ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant; expellitur ex oppido Gergovia; 3non destitit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate ad suam sententiam perducit; 4hortatur ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos a quibus paulo ante erat eiectus expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur.
5Dimittit quoque versus legationes, obtestatur ut in fide maneant. 6Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque omnis qui Oceanum attingunt adiungit: omnium consensu ad eum defertur imperium. 7Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet; 8armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit; in primis equitatui studet. 9Summae diligentiae summam imperi severitatem addit; magnitudine supplici dubitantisdubitantes cogit. 10Nam maiore commisso delicto igne atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] IV. ①Similī ratiōne ibi Vercingetorīx, Celtillī fīlius, Arvernus, summae potentiae adulēscēns, cūius pater prīncipātum Galliae tōtīus obtinuerat et ob eam causam, quod rēgnum adpetēbat, ab cīvitāte erat interfectus, convocātīs suīs clientibus facile incendit. ②Cognitō eius cōnsiliō ad arma concurritur. Prohibētur ab Gobannitiōne, patruō suō, reliquīsque prīncipibus, quī hanc temptandam fortūnam nōn exīstimābant; expellitur ex oppidō Gergoviā; ③nōn dēstitit tamen atque in agrīs habet dīlēctum egentium ac perditōrum. Hāc coāctā manū, quōscumque adit ex cīvitāte, ad suam sententiam perdūcit; ④hortātur, ut commūnis lībertātis causā arma capiant, magnīsque coāctīs cōpiīs adversāriōs suōs, ā quibus paulō ante erat ēiectus, expellit ex cīvitāte. Rēx ab suīs appellātur. ⑤Dīmittit quōque versus lēgātiōnēs, obtestātur, ut in fidē maneant. ⑥Celeriter sibi Senonēs, Parīsiōs, Pictonēs, Cadūrcōs, Turonōs, Aulercōs, Lemovīcēs, Andōs reliquōsque omnēs quī Ōceanum adtingunt, adiungit: omnium cōnsēnsū ad eum dēfertur imperium. ⑦Quā oblātā potestāte, omnibus hīs cīvitātibus obsidēs imperat, certum numerum mīlitum ad sē celeriter addūcī iubet; ⑧armōrum quantum quaeque cīvitās domī quodque ante tempus efficiat, cōnstituit; in prīmīs equitātuī studet. ⑨Summae diligentiae summam imperiī sevēritātem addit; magnitūdine suppliciī dubitantēs cōgit. ⑩Nam maiōre commissō dēlīctō igne atque omnibus tormentīs necat, leviōre dē causā auribus dēsectīs aut singulīs effossīs oculīs domum remittit, ut sint reliquīs documentō et magnitūdine poenae perterreant aliōs.
- 注記
- 原文の appetēbat, attingunt, dubitantīs, imperī, omnīs, supplicī などは、
それぞれ adpetēbat, adtingunt, dubitantēs, imperiī, omnēs, suppliciī などとした。
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第7巻#4節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。