ガリア戦記 第7巻/注解/5節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS
| ガリア戦記 注解編 | 第7巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 5. 1His suppliciis celeriter coacto exercitu, Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur. 2Eius adventu Bituriges ad Aeduos, quorum erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint. 3Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt. 4Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Aeduis dividit, paucos dies ibi morati neque flumen transire ausi domum revertuntur 5legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consili fuisse cognoverint ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. 6Id eane de causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse proponendum. 7Bituriges eorum discessu statim cum Arvernis iunguntur.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] V. ①Hīs suppliciīs celeriter coāctō exercitō, Lucterium Cadurcum, summae hominem audāciae, cum parte cōpiārum in Rutēnōs mittit; ipse in Biturigēs proficīscitur. ②Eius adventū Biturigēs ad Haeduōs, quōrum erant in fidē, lēgātōs mittunt subsidium rogātum, quō facilius hostium cōpiās sustinēre possint. ③Haeduī dē cōnsiliō lēgātōrum, quōs Caesar ad exercitum relīquerat, cōpiās equitātūs peditātūsque subsidiō Biturigibus mittunt. ④Quī cum ad flūmen Ligerim vēnissent, quod Biturigēs ab Haeduīs dīvidit, paucōs diēs ibi morātī neque flūmen trānsīre ausī, domum revertuntur ⑤lēgātīsque nostrīs renūntiant, sē Biturigum perfidiam veritōs revertisse, quibus id cōnsiliī fuisse cognōverint, ut, sī flūmen trānsīssent, ūnā ex parte ipsī, alterā Arvernī sē circumsisterent. ⑥Id eāne dē causā, quam lēgātīs prōnūntiārunt, an perfidiā adductī fēcerint, quod nihil nōbīs cōnstat, nōn vidētur prō certō esse prōpōnendum. ⑦Biturigēs eorum discessū statim cum Arvernīs iunguntur.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第7巻#5節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。