ガリア戦記 第7巻/注解/8節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS
| ガリア戦記 注解編 | 第7巻 |
|---|
原文テキスト
[編集][1] 8. 1His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur. 2Etsi mons Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni, altissima nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem pedum atque ita viis patefactis summo militum sudore ad finis Arvernorum pervenit. 3Quibus oppressis inopinantibus, quod se Cevenna ut muro munitos existimabant, ac ne singulari quidem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus imperat ut quam latissime possint vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant. 4Celeriter haec fama ac nuntii ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant ut suis fortunis consulat, neve ab hostibus diripiantur, praesertim cum videat omne ad se bellum translatum. 5Quorum ille precibus permotus castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] VIII. ①Hīs rēbus comparātīs, repressō iam Lucteriō et remōtō, quod intrāre intrā praesidia perīculōsum putābat, in Helviōs proficīscitur. ②Etsī mōns Cevenna, quī Arvernōs ab Helviīs disclūdit, dūrissimō tempore annī, altissimā nive iter impediēbat, tamen discussā nive sex in altitūdinem pedum atque ita viīs patefactīs, summō mīlitum sūdōre ad fīnēs Arvernōrum pervēnit. ③Quibus oppressīs inopīnantibus, quod sē Cevennā ut mūrō mūnītōs exīstimābant, ac nē singulārī quidem umquam hominī eō tempore annī sēmitae patuerant, equitibus imperat, ut, quam lātissimē possint, vagentur et quam maximum hostibus terrōrem īnferant. ④Celeriter haec fāmā ac nūntiī ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterritī omnēs Arvernī circumsistunt atque obsecrant, ut suīs fortūnīs cōnsulat, nē[ve] ab hostibus dīripiantur, praesertim cum videat omne ad sē bellum trānslātum. ⑤Quōrum ille precibus permōtus castra ex Biturigibus movet in Arvernōs versus.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第7巻#8節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。