コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第7巻/注解/9節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEPTIMVS


  ガリア戦記 注解編     第7巻  

 8節 | 9節 | 10節  

原文テキスト

[編集]
[1] 9.    1 At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit;    2 Brutum adulescentem his copiis praeficit;    hunc monet ut in omnis partis equites quam latissime pervagentur:    daturum se operam ne longius triduo ab castris absit.    3 His constitutis rebus, suis inopinantibus quam maximis potest itineribus Viennam pervenit.    4 Ibi nactus recentem equitatum, quem multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso per finis Aeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant, ut, si quid etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consili, celeritate praecurreret.    5 Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit priusque omnis in unum locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset.    6 Hac re cognita, Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat, oppugnare instituit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] IX.    At Caesar, bīduum in hīs locīs morātus, quod haec dē Vercingetorīge ūsū ventūra opīniōne praecēperat, per causam supplēmentī equitātūsque cōgendī ab exercitū discēdit;    Brūtum adulēscentem hīs cōpiīs praeficit; hunc monet, ut in omnēs partēs equitēs quam lātissimē pervagentur:    datūrum sē operam, nē longius trīduō ab castrīs absit.   
 Hīs cōnstitūtīs rēbus, suīs inopīnantibus, quam maximīs potest itineribus, Viennam pervenit.    Ibi nactus recentem equitātum, quem multīs ante diēbus eō praemīserat, neque diurnō neque nocturnō itinere intermissō, per fīnēs Haeduōrum in Lingonēs contendit, ubi duae legiōnēs hiemābant, ut, sī quid etiam dē suā salūte ab Haeduīs inīrētur cōnsiliī, celeritāte praecurreret.    Eō cum pervēnisset, ad reliquās legiōnēs mittit priusque omnēs in ūnum locum cōgit, quam dē eius adventū Arvernīs nūntiārī posset.    Hāc rē cognitā, Vercingetorīx rūrsus in Biturigēs exercitum redūcit atque inde profectus Gorgobinam, Bōiōrum oppidum, quōs ibi Helvēticō proeliō victōs Caesar conlocāverat Haduīsque adtribuerat, oppugnāre īnstituit.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]