ガリア戦記 第2巻/注解/10節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・SECVNDVS


  ガリア戦記 注解編     第2巻  

 9節 | 10節 | 11節  

原文テキスト[編集]

[1] 10.    1Caesar certior factus ab Titurio omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit.    2Acriter in eo loco pugnatum est.    Hostis impeditos nostri in flumine aggressi magnum eorum numerum occiderunt;    3per eorum corpora reliquos audacissime transire conantis multitudine telorum reppulerunt;    primos qui transierant equitatu circumventos interfecerunt.    4Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato, constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti et quorum in finis primum Romani exercitum introduxissent ad eos defendendos undique convenire[nt];    ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur.    5Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Aeduos finibus Bellovacorum appropinquare cognoverant.    His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] X.    <Caesar> certior factus ab Titūriō omnem equitātum et levis armātūrae Numidās, funditōrēs sagittāriōsque pontem trādūcit atque ad eōs contendit.    Ācriter in eō locō pugnātum est.    (2) Hostēs impeditōs nostrī in flūmine adgressī magnum eōrum numerum occidērunt;    per eōrum corpora reliquōs audācissimē trānsīre cōnantēs multitūdine tēlōrum reppulērunt;    prīmōs, quī trānsierant, equitātū circumventōs interfēcērunt.    Hostēs  ubi et dē expugnandō oppidō et dē flūmine trānseundō spem sē fefellisse intellēxērunt neque nostrōs in locum inīquiōrem prōgredī pugnandī causā vīdērunt atque ipsōs rēs frūmentāria dēficere coepit, conciliō convocātō  cōnstituērunt optimum esse domum suam quemque revertī et quōrum in fīnēs prīmum Rōmānī exercitum intrōdūxissent, ad eōs dēfendendōs undique convenīre[nt],   ut potius in suīs quam in aliēnīs fīnibus dēcertārent et domesticīs copiīs reī frūmentāriae ūterentur.    Ad eam sententiam cum reliquīs causīs haec quoque ratiō eōs dēdūxit, quod Dīviciācum atque Haeduōs fīnibus Bellovacōrum adpropinquāre cognōverant.    Hīs persuādērī, ut diūtius morārentur neque suīs auxilium ferrent, nōn poterat.


注記
  • 原文の hostīs, aggressī, cōnantīs, fīnīs, Aeduōs, appropinquāre などは、
    それぞれ hostēs, adgressī, cōnantēs, fīnēs, Haeduōs, adpropinquāre などとした。
  • ①項
    • Caesar certior : ごく一部の写本N2 R2 だけに見られる記述だが、Pontet, Holmes, Constans, Klotz, Hering らは、これを支持する。
      • 主要写本ω では Caesar を欠くが、Seel は、こちらを支持する。
  • ②項
    • Ācriter in eō locō ~ : Pontet, Holmes, Constans らは、この箇所を②項の始まりとする。
      • Hostīs impeditōs ~ : Klotz, Seel らは、この箇所を②項の始まりとする。
  • ③項
    • prīmōs : α系写本の記述で、Pontet, Constans, Seel らは、こちらを支持する。
      • prīmōsque : β系写本の記述で、Holmes, Klotz, Hering らは、こちらを支持する。
  • ④項
    • convenīrent : 主要写本ω の記述で、Holmes, Constans, Seel らは、こちらを支持する。
      • convenīre : Stephanus (Estienne) による修正で、Klotz らは、こちらを支持する。
              Pontet, Hering らは、削除提案の記号を加えて convenīre[nt] とする。

注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]