ガリア戦記 第1巻/注解/12節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 11節 | 12節 | 13節  

原文テキスト[編集]

[1]12.  1Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit.   id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant.   2ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat.   3eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit;   reliqui se fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.   4is pagus appellabatur Tigurinus;   nam omnis civitas Helvetia in quattuor partes vel pagos divisa est.   5hic pagus unus cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat.   6ita sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas persolvit.   7qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum L. Pisonem legatum Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.


テキスト引用についての注記
  • vero :  β系写本の記述で、Klotz, Seel, Hering のトイプナー版はこれを支持する。 α系写本では、fere となっており、Constans のビュデ版はこちらを採っている。
  • se :   π系写本の表記で、MeuselKlotz はこれを支持する。
    φ ρ系写本および写本Q では sese となっており、Seel, HeringConstans はこちらを採る。
    なお、写本Aでは esse となっている。
  • partes vel pagos : π系写本の記述で、Klotz, Seel はこれを支持する。
    α ρ系写本では単に pagos としており、Meusel, Hering, ConstansFuchs はこちらを採る。
  • divisa est : α ρ系写本の記述で、Klotz, Hering, Constans はこれを支持する。
    π系写本では est divisa となっており、Seel はこちらを採る。

整形テキスト[編集]

[2] XII. 《1》Flūmen est Arar, quod per fīnēs Haeduōrum et Sēquanōrum in Rhodanum īnfluit, incrēdibilī lēnitāte, ita ut oculīs, in utram partem fluat, iūdicārī nōn possit.   Id Helvētiī ratibus ac lintribus iūnctīs trānsībant.   《2》Ubi per explōrātōrēs Caesar certior factus est trēs iam partēs cōpiārum Helvētiōs id flūmen trādūxisse, quartam vērō partem citrā flūmen Ararim reliquam esse, dē tertiā vigiliā cum legiōnibus tribus ē castrīs profectus ad eam partem pervēnit, quae nōndum flūmen trānsierat.   《3》Eōs impedītōs et inopīnantēs adgressus magnam partem eōrum concīdit; reliquī sē fugae mandārunt atque in proximās silvās abdidērunt.   《4》Is pāgus appellābatur Tigurīnus; nam omnis cīvitās Helvētia in quattuor partēs vel pāgōs dīvīsa est.   《5》Hic pāgus ūnus, cum domō exīsset, patrum nostrōrum memoriā Lūcium Cassium cōnsulem interfēcerat et ēius exercitum sub iugum mīserat.   《6》Ita sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum immortālium, quae pars cīvitātis Helvētiae īnsignem calamitātem populō Rōmānō intulerat, ea prīnceps poenās persolvit.   《7》Quā in rē Caesar nōn sōlum pūblicās, sed etiam prīvātās iniūriās ultus est, quod ēius socerī Lūciī Pīsōnis avum, Lūcium Pīsōnem lēgātum, Tigurīnī eōdem proeliō quō Cassium interfēcerant.

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]