ガリア戦記 第1巻/注解/18節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 17節 | 18節 | 19節  

原文テキスト[編集]

[1] 18. 1Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem Diviciaci fratrem designari sentiebat, sed quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet.   2quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat.   dicit liberius atque audacius.   eadem secreto ab aliis quaerit;   reperit esse vera:   3ipsum esse Dumnorigem summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum.   complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo.   4his rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse;   5magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et circum se habere;   6neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse,   7ipsum ex Helvetiis uxorem habere, sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse.   8favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus.   9siquid accidat Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire;   imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat gratia desperare.   10reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium eius fugae factum ab Dumnorige atque eius equitibus ──nam equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix praeerat──;   eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.


テキスト引用についての注記
  • 形容詞 complures (complūrēs) の男性/女性・複数の対格には、二つの語形がある。
    • complures (complūrēs) : Klotz や古い校訂版などはこの語形を採っている。
    • compluris (complūrīs) : 主要写本ω にある語形で、Seel, Hering, Constans はこの語形を採っている。
  • uxorem (uxor の単数・対格) : Seel だけが uxorum (複数・属格)としているが、どの校訂版にも写本の異同や修正等は記されていないので、誤植の類いと思われる。
  • conlocasse (2か所) : Constans は後者のみ collocasse と表記しているが不整合。 Hering は2か所とも collocasse と表記している。
  • adfinitatem : affinitatem と表記されるものもある。
  • siquid : Klotz はこの表記を採るが、他の校訂版では si quid と表記している。
  • ab : Constans, Heringa と表記している。


整形テキスト[編集]

[2] XVIII. 《1》Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorīgem, Dīviciācī frātrem, dēsignārī sentiēbat, sed quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet.   《2》Quaerit ex sōlō ea, quae in conventū dīxerat.   Dīcit līberius atque audācius.   Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit;   reperit esse vēra:   《3》ipsum esse Dumnorīgem, summā audāciā, magnā apud plēbem propter līberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum.   Complūrēs annōs portōria reliquaque omnia Haeduōrum vectīgālia parvō pretiō redempta habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō.   《4》Hīs rēbus et suam rem familiārem auxisse et facultātēs ad largiendum magnās comparāsse;   《5》magnum numerum equitātūs suō sūmptū semper alere et circum sē habēre;   《6》neque sōlum domī, sed etiam apud fīnitimās cīvitātēs largiter posse, atque hūius potentiae causā mātrem in Biturīgibus hominī illīc nōbilissimō ac potentissimō conlocāsse,   《7》ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrem ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātēs conlocāsse.   《8》Favēre et cupere Helvētiīs propter eam adfīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia ēius dēminūta et Dīviciācus frāter in antīquum locum grātiae atque honōris sit restitūtus.   《9》Sī quid accidat Rōmānīs, summam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venīre;   imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō, sed etiam dē eā quam habeat grātiā dēspērāre.   《10》Reperiēbat etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium ēius fugae factum ab Dumnorīge atque ēius equitibus ──nam equitātuī, quem auxiliō Caesarī Haeduī mīserant, Dumnorīx praeerat──;   eōrum fugā reliquum esse equitātum perterritum.

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]