ガリア戦記 第1巻/注解/26節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
ナビゲーションに移動 検索に移動
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 25節 | 26節 | 27節  

原文テキスト[編集]

[1] 26.   1Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est.    diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se ut coeperant in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt.    2nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit.    3ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coiciebant et nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.    4diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt.    ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est.    5ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt.    nullam partem noctis itinere intermisso in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos sequi non potuissent.    6Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent:   qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum.    ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.


テキスト引用についての注記
  • aversum : 写本A B V U のうち、より後代の写本に見られる手書き(man. recc. codd.)で、現代の校訂版はこれを支持している。
    • adversum : 主要写本ω のほかの記述。
  • coiciebant (coiciō の三・複・未過・能・直) : Klotz, Hering らは、こちらの表記を採る。
    • coniciebant (coniciō の三・複・未過・能・直) : Constans, Seel らは、こちらの表記を採る。
  • nonnulli : Constansnon nulli と表記している。
  • rotas (rota の複数・対格)-que : 主要写本ω の記述で、現代の校訂版はこれを支持する。
    • raedas (raeda の複数・対格)-que : Meiser による修正。
  • castrisque : 主要写本ω と印刷本(edd.)の記述で、現代の校訂版はこれを支持する。
    • carrisque : Paul による修正。
  • filia (単数・主格) : α系写本の記述で、現代の校訂版はこれを支持する。
    • filiae (複数・主格) :写本Bc および β系写本の記述。
  • hominum milia : Klotz による語順の修正で、Hering も同じ語順とするが、他の校訂版では milia hominum としている。

整形テキスト[編集]

[2] XXVI.   Ita ancipitī proeliō diū atque ācriter pugnātum est.    Diūtius cum sustinēre nostrōrum impetūs nōn possent, alterī sē, ut coeperant, in montem recēpērunt, alterī ad impedīmenta et carrōs suōs sē contulērunt.    Nam hōc tōtō proeliō, cum ab hōrā septimā ad vesperum pugnātum sit, āversum hostem vidēre nēmō potuit.    Ad multam noctem etiam ad impedīmenta pugnātum est, proptereā quod prō vallō carrōs obiēcērunt et ē locō superiōre in nostrōs venientēs tēla coniciēbant et nōnnūllī inter carrōs rotāsque matarās ac trāgulās subiciēbant nostrōsque vulnerābant.    Diū cum esset pugnātum, impedīmentīs castrīsque nostrī potītī sunt.    Ibi Orgetorīgis fīlia atque ūnus ē fīliīs captus est.    Ex eō proeliō circiter mīlia hominum centum et trīgintā (CXXX) superfuērunt eāque tōtā nocte continenter iērunt:   nūllam partem noctis itinere intermissō in fīnēs Lingonum diē quartō pervēnērunt, cum et propter vulnera mīlitum et propter sepultūram occīsōrum nostrī trīduum morātī eōs sequī nōn potuissent.    Caesar ad Lingonăs litterās nūntiōsque mīsit, nē eōs frūmentō nēve aliā rē iuvārent:   quī sī iūvissent, sē eōdem locō quō Helvētiōs habitūrum.    Ipse trīduō intermissō cum omnibus cōpiīs eōs sequī coepit.

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]