ガリア戦記 第1巻/注解/33節
表示
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS
ガリア戦記 注解編 | 第1巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 33. 1His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram ; magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. 2hac oratione habita concilium dimisit. et secundum ea multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, inprimis, quod Haeduos fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos in servitute atque [in] dicione videbat Germanorum teneri, eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. 3paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat, 4neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat, quin cum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret; quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat. 5ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.
- テキスト引用についての注記
- saepe numero : Hering は saepenumero と表記している。
整形テキスト
[編集][2] XXXIII.
①Hīs rēbus cōgnitīs Caesar Gallōrum animōs verbīs cōnfīrmāvit pollicitusque est sibi eam rem cūrae futūram ; magnam sē habēre spem et beneficiō suō et auctōritāte adductum Ariovistum fīnem iniūriīs factūrum. ②Hāc ōrātiōne habitā concilium dīmīsit. Et secundum ea multae rēs eum hortābantur, quārē sibi eam rem cōgitandam et suscipiendam putāret, inprīmīs, quod Haeduōs frātrēs cōnsanguineōsque saepe numerō ā senātū appellātōs in servitūte atque in diciōne vidēbat Germānōrum tenērī, eōrumque obsidēs esse apud Ariovistum ac Sēquanōs intellegēbat; quod in tantō imperiō populī Rōmānī turpissimum sibi et reī pūblicae esse arbitrābātur. ③Paulātim autem Germānōs cōnsuēscere Rhēnum trānsīre et in Galliam magnam eōrum multitūdinem venīre populō Rōmānō perīculōsum vidēbat, ④neque sibi hominēs ferōs ac barbarōs temperātūrōs exīstimābat, quīn cum omnem Galliam occupāvissent, ut ante Cimbrī Teutonīque fēcissent, in prōvinciam exīrent atque inde in Italiam contenderent, praesertim cum Sēquanōs ā prōvinciā nostrā Rhodanus dīvideret ; quibus rēbus quam mātūrrimē occurrendum putābat. ⑤Ipse autem Ariovistus tantōs sibi spīritūs, tantam arrogantiam sūmpserat, ut ferendus nōn vidērētur.
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。