ガリア戦記 第1巻/注解/34節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
ナビゲーションに移動 検索に移動
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 33節 | 34節 | 35節  

原文テキスト[編集]

[1] 34.    1Quamobrem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret qui ab eo postularent, uti aliquem locum medium utriusque conloquio deligeret:    velle se de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere.    2ei legationi Ariovistus respondit:    siquid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum venturum fuisse;    siquid ille se velit, illum ad se venire oportere.    3praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire audere quas Caesar possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse.    4sibi autem mirum videri, quid in sua Gallia quam bello vicisset aut Caesari aut omnino populo Romano negotii esset.


テキスト引用についての注記



整形テキスト[編集]

[2] XXXIV.    Quamobrem placuit eī, ut ad Ariovistum lēgātōs mitteret, quī ab eō postulārent, utī aliquem locum medium utrīusque conloquiō dēligeret:    velle sēsē dē rē pūblicā et summīs utrīusque rēbus cum eō agere.    Eī lēgātiōnī Ariovistus respondit:    sīquid ipsī ā Caesare opus esset, sēsē ad eum ventūrum fuisse;    sīquid ille sē velit, illum ad sē venīre oportēre.    Praetereā sē neque sine exercitū in eās partēs Galliae venīre audēre, quās Caesar possidēret, neque exercitum sine magnō commeātū atque [ē]mōlīmentō in ūnum locum contrahere posse.    Sibi autem mīrum vidērī, quid in suā Galliā, quam bellō vīcisset, aut Caesarī aut omnīnō populō Rōmānō negōtiī esset.

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]