ガリア戦記 第1巻/注解/39節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 38節 | 39節 | 40節  

原文テキスト[編集]

[1] 39.    1Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant  ── saepe numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse ──, tantus subito timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.    2hic primum ortus est a tribunis militum praefectis reliquisque qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant.    3quorum alius alia causa inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius voluntate discedere liceret ;    nonnulli pudore adducti ut timoris suspicionem vitarent remanebant.    4hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant ;    abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur.    5vulgo totis castris testamenta obsignabantur.    horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui praeerant perturbabantur.    6qui se ex his minus timidos existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem silvarum, quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant.    7nonnulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa laturos.


テキスト引用についての注記
  • dum : α系写本の記述で、β系写本・写本Bc では cum となっている。
  • saepe numero : Heringsaepenumero と一語で表記している。
  • a : π系および写本U では ab となっている。



  • ii : 最初の印刷本(ed. pr.)による記述で、主要写本 ω では hi となっている。
  • quique : β系写本の記述で、α系写本では ut quisque となっている。
  • quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum : α系写本の記述で、Klotz, Constans, Hering らはこれを支持する。
    • quae inter eos atque Ariovistum intercederent : β系写本の記述で、Seel はこちらを採っている。




整形テキスト[編集]

[2] XXXIX.    Dum paucōs diēs ad Vesontiōnem reī frūmentāriae commeātūsque causā morātur, ex percontātiōne nostrōrum vōcibusque Gallōrum ac mercātōrum, quī ingentī magnitūdine corporum Germānōs, incrēdibilī virtūte atque exercitātiōne in armīs esse praedicābant ─ saepe numerō sēsē cum hīs congressōs nē vultum quidem atque aciem oculōrum dīcēbant ferre potuisse ─, tantus subitō timor omnem exercitum occupāvit, ut nōn mediocriter omnium mentēs animōsque perturbāret.    Hīc prīmum ortus est ā tribūnīs mīlitum, praefectīs reliquīsque, quī ex urbe amīcitiae causā Caesarem secūtī nōn magnum in rē mīlitārī ūsum habēbant.    quōrum alius aliā causā inlātā, quam sibi ad proficīscendum necessāriam esse dīceret, petēbat ut ēius voluntāte discēdere licēret ;    nōnnūllī pudōre adductī, ut timōris suspīciōnem vītārent, remanēbant.    Hī neque vultum fingere neque interdum lacrimās tenēre poterant ;    abditī in tabernāculīs aut suum fātum querēbantur aut cum familiāribus suīs commūne perīculum miserābantur.    Vulgō tōtīs castrīs testāmenta obsignābantur.    Hōrum vōcibus ac timōre paulātim etiam iī, quī magnum in castrīs ūsum habēbant, mīlitēs centuriōnēsque quīque equitātuī praeerant, perturbābantur.    Quī sē ex hīs minus timidōs exīstimārī volēbant, nōn sē hostem verērī, sed angustiās itineris et magnitūdinem silvārum, quae intercēderent inter ipsōs atque Ariovistum, aut rem frūmentāriam, ut satis commodē supportārī posset, timēre dicēbant.    Nōnnūllī etiam Caesarī nūntiābant, cum castra movērī ac signa ferrī iussisset, nōn fore dictō audientēs mīlitēs neque propter timōrem signa lātūrōs.

注記
  • quae intercēderent inter ipsōs atque Ariovistum
    quae inter eōs atque Ariovistum intercēderent : Seel のみ、この β系写本の記述を採る。


注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]