ガリア戦記 第1巻/注解/40節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 39節 | 40節 | 41節  

原文テキスト[編集]

[1] 40.    1Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus vehementer eos incusavit :    primum quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur, sibi quaerendum aut cogitandum putarent.    2Ariovistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse ;    cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret?    3sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.    4quodsi furore atque amentia impulsus bellum intulisset, quid tandem vererentur?    aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent?    5factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria, cum Cimbris et Teutonis a Gaio Mario pulsis non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videretur ;    factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarent.    6ex quo iudicari posse, quantum haberet in se boni constantia, propterea quod, quos aliquamdiu inermes sine causa timuissent, hos postea armatos ac victores superassent.    7denique hos esse eosdem quibuscum saepe numero Helvetii congressi non solum in suis, sed etiam in illorum finibus plerumque superassent, qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint.    8siquos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos si quaererent reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse.    9cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse.    10qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere viderentur.    11haec sibi esse curae ;    frumentum Sequanos Leucos Lingones subministrare, iamque esse in agris frumenta matura ;    de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos.    12quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri ;    scire enim quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.    13suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam.    14itaque se, quod in longiorem diem conlaturus fuisset, repraesentaturum et proxima nocte de quarta vigilia castra moturum, ut quam primum intellegere posset, utrum apud eos pudor atque officium an timor plus valeret.    15Quodsi praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitaret, sibique eam praetoriam cohortem futuram.    huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.


テキスト引用についての注記
  • 1項
  • 2項
  • 3項
  • 4項
    • quodsi : Constans らは quod si と二語で表記している。
    • impulsus : Constans, Heringinpulsus と古形で表記している。
  • 5項
    • Gaio : Constans, SeelC. と表記している。
    • videretur (3・単・未完了・受動・接続法) : Gertz による修正で、Klotz, Fuchs, Hering らはこれを支持する。
      videbatur (3・単・未完了・受動・直接法) : 主要写本ω の記述で、Constans, Seel はこちらを採る。
  • 6項
    • posse (現在・能動・不定法) : Vascosanus による修正で、Klotz, Constans, Hering はこれを支持する。
      posset (3・単・未完了・能動・接続法) : 主要写本ω の記述で、Seel はこちらを採る。
  • 7項
    • eosdem : α系写本の記述で、Klotz, Constans, Fuchs, Hering らはこれを支持する。
      eosdem Germanos : 写本Bcおよびπ系写本の記述で、Meusel​, Seel はこちらを採る。
    • saepe numero : Heringsaepenumero と一語で表記している。
    • superassent (3・複・過去完了・能・接続法) : β系写本の記述で、Klotz, Seel, Hering らはこれを支持する。
      superarint (3・複・完了・能・接続法) : α系写本の記述で、Constans はこちらを採る。
    • siquos : Constans, Seel, Hering らは、si quos と二語で表記する。
  • 8項
    • hac : Aldus​​ による修正で、主要写本ω では ac となっている。
      Hering は、挿入提案として <h>ac と記す。
  • 10項
    • desperare (現在・能動・不定法) : 主要写本ω の記述で、Klotz, Constans, Hering らはこれを支持する。
      desperarent (3・複・未完了・能・接続法) : Romarino による修正で、Seel はこちらを採る。
    • viderentur : α系写本の記述で、Klotz, Constans, Fuchs, Hering らはこちらを支持する。
      auderent : 写本Bcおよびβ系写本の記述で、Seel はこちらを採る。
  • 11項
  • 12項
  • 13項
  • 14項
    • plus valeret : 写本Bcおよびβ系写本の記述で、Klotz, Seel, Hering らはこちらを採る。
      valeret : α系写本の記述で、Constans はこちらを採る。
  • 15項
    • quodsi : Constansquod si と二語で表記する。
    • huic legioni Caesar et indulserat : α系写本の記述で、Klotz, Constans, Hering らはこちらを支持する。
      huic Caesar legioni indulserat : β系写本の記述で、Seel はこちらを採る。

整形テキスト[編集]

[2] XL.   Haec cum animadvertisset, convocātō cōnsiliō omniumque ōrdinum ad id cōnsilium adhibitīs centuriōnibus vehementer eōs incūsāvit :    prīmum quod aut quam in partem aut quō cōnsiliō dūcerentur, sibi quaerendum aut cōgitandum putārent.    Ariovistum sē cōnsule cupidissimē populī Rōmānī amīcitiam adpetīsse ;    cūr hunc tam temere quisquam ab officiō discessūrum iūdicāret ?    Sibi quidem persuādērī cōgnitīs suīs postulātīs atque aequitāte condiciōnum perspectā eum neque suam neque populī Rōmānī grātiam repudiātūrum.    Quodsī furōre atque āmentiā impulsus bellum intulisset, quid tandem verērentur?    aut cūr dē suā virtūte aut dē ipsīus dīligentiā dēspērārent?    Factum ēius hostis perīculum patrum nostrōrum memoriā, cum Cimbrīs et Teutonīs ā Gaiō (C.) Mariō pulsīs nōn minōrem laudem exercitus quam ipse imperātor meritus vidērētur ;    factum etiam nūper in Italiā servīlī tumultū, quōs tamen aliquid ūsus ac disciplīna, quam ā nōbīs accēpissent, sublevārent.    Ex quō iūdicārī posse, quantum habēret in sē bonī cōnstantia, proptereā quod, quōs aliquamdiū inermēs sine causā timuissent, hōs posteā armātōs ac victōrēs superāssent.    Dēnique hōs esse eōsdem quibuscum saepe numerō Helvētiī congressī nōn sōlum in suīs, sed etiam in illōrum fīnibus plērumque superāssent, quī tamen parēs esse nostrō exercituī nōn potuerint.    Sī quōs adversum proelium et fuga Gallōrum commovēret, hōs, sī quaererent, reperīre posse diūturnitāte bellī dēfatīgātīs Gallīs Ariovistum, cum multōs mēnsēs castrīs sē ac palūdibus tenuisset neque suī potestātem fēcisset, dēspērantēs iam dē pūgnā et dispersōs subitō adortum magis ratiōne et cōnsiliō quam virtūte vīcisse.    Cuī ratiōnī contrā hominēs barbarōs atque imperītōs locus fuisset, hāc nē ipsum quidem spērāre nostrōs exercitūs capī posse.    Quī suum timōrem in reī frūmentāriae simulātiōnem angustiāsque itineris cōnferrent, facere arroganter, cum aut dē officiō imperātōris dēspērāre aut praescrībere vidērentur.    Haec sibi esse cūrae ;    frūmentum Sēquanōs, Leucōs, Lingonēs subministrāre, iamque esse in agrīs frūmenta mātūra ;    dē itinere ipsōs brevī tempore iūdicātūrōs.    Quod nōn fore dictō audientēs neque signa lātūrī dīcantur, nihil sē eā rē commovērī ;    scīre enim, quibuscumque exercitus dictō audiēns nōn fuerit, aut male rē gestā fortūnam dēfuisse aut aliquō facinore compertō avāritiam esse convictam.    Suam innocentiam perpetuā vītā, fēlīcitātem Helvētiōrum bellō esse perspectam.    Itaque sē, quod in longiōrem diem conlātūrus fuisset, repraesentātūrum et proximā nocte dē quartā vigiliā castra mōtūrum, ut quam prīmum intellegere posset, utrum apud eōs pudor atque officium an timor plus valēret.    Quodsi praetereā nēmō sequātur, tamen sē cum sōlā decimā legiōne itūrum, dē quā nōn dubitāret, sibique eam praetōriam cohortem futūram.    Huīc legiōni Caesar et indulserat praecipuē et propter virtūtem cōnfidēbat māximē.

注記
  • ⑤項
  • ⑥項
    • posse : Seelposset とする。
  • ⑦項
  • 10項
  • 15項
    • Huīc legiōni Caesar et indulserat :
      SeelHuīc Caesar legiōni indulserat とする。

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]