ガリア戦記 第1巻/注解/44節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
ナビゲーションに移動 検索に移動
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 43節 | 44節 | 45節  

原文テキスト[編集]

[1] 44.    1Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus multa praedicavit:    2transisse Rhenum sese non sua sponte sed rogatum et accersitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse;    sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli quod victores victis imponere consuerint.    3Non sese Gallis sed Gallos sibi bellum intulisse;    omnis Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac contra se castra habuisse; eas omnis copias a se uno proelio pulsas ac superatas esse.    4Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare quod sua voluntate ad id tempus pependerint.    5Amicitiam populi Romani sibi ornamento et praesidio, non detrimento, esse oportere, idque se ea spe petisse.    Si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam, quam appetierit.    6Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae impugnandae causa facere:    eius rei testimonium esse quod nisi rogatus non venerit, et quod bellum non intulerit sed defenderit.    7Se prius in Galliam venisse quam populum Romanum.    Numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae provinciae finibus egressum.    8Quid sibi vellet, cur in suas possessiones veniret?    Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram.    Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros finis impetum faceret, sic item nos esse iniquos quod in suo iure se interpellaremus.    9Quod fratres Aeduos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Aeduos Romanis auxilium tulisse neque ipsos in eis contentionibus quas Aedui secum et cum Sequanis habuissent auxilio populi Romani usos esse.    10Debere se suspicari simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa habere.    11Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum non pro amico sed hoste habiturum.    12Quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum:    id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere, quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset.    13Quod si discessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius labore et periculo confecturum.


テキスト引用についての注記

整形テキスト[編集]

[2] XLIIII.    Ariovistus ad postulāta Caesaris pauca respondit, dē suīs virtūtibus multa praedicāvit:    trānsīsse Rhēnum sēsē nōn suā sponte, sed rogātum et arcessītum ā Gallīs;    nōn sine magnā spē magnīsque praemiīs domum propinquōsque relīquisse;    sēdēs habēre in Galliā ab ipsīs concessās, obsidēs ipsōrum voluntāte datōs;    stīpendium capere iūre bellī, quod victōrēs victīs inpōnere cōnsuērint.    Nōn sēsē Gallīs, sed Gallōs sibi bellum intulisse;    omnēs Galliae cīvitātēs ad sē oppūgnandum vēnisse ac contrā sē castra habuisse;    eās omnēs cōpiās ā sē ūnō proeliō pulsās ac superātās esse.    Sī iterum experīrī velint, sē iterum parātum esse dēcertāre;    sī pāce ūtī velint, inīquum esse dē stīpendiō recūsāre, quod suā voluntāte ad id tempus pependerint.    Amīcitiam populī Rōmānī sibi ōrnāmentō et praesidiō, nōn dētrīmentō esse oportēre, idque sē hāc spē petīsse.    Sī per populum Rōmānum stīpendium remittātur et dēditīciī subtrahantur, nōn minus libenter sēsē recūsātūrum populī Rōmānī amīcitiam, quam adpetierit.    Quod multitūdinem Germānōrum in Galliam trādūcat, id sē suī mūniendī, nōn Galliae inpugnandae causā facere.     Ēius reī testimōnium esse, quod nisi rogātus nōn vēnerit, et quod bellum nōn intulerit, sed dēfenderit.    Sē prius in Galliam vēnisse quam populum Rōmānum;    numquam ante hoc tempus exercitum populī Rōmānī Galliae prōvinciae fīnibus ēgressum.    Quid sibi vellet?   Cūr in suās possessiōnēs venīret?    Prōvinciam suam hanc esse Galliam, sīcut illam nostram.    Ut ipsī concēdī nōn oportēret, sī in nostrōs fīnēs impetum faceret, sīc item nōs esse inīquōs, quod in suō iūre sē interpellāremus.    Quod ā sē Haeduōs amīcōs appellātōs dīceret, nōn sē tam barbarum neque tam imperītum esse rērum, ut nōn scīret neque bellō Allobrogum proximō Haeduōs Rōmānīs auxilium tulisse, neque ipsōs in hīs contentiōnibus, quās Haeduī sēcum et cum Sēquanīs habuissent, auxiliō populī Rōmānī ūsōs esse.    Dēbēre sē suspicārī simulātā Caesarem amīcitiā, quod exercitum in Galliā habeat, suī opprimendī causā habēre.    ⑪Quī nisi dēcēdat atque exercitum dēdūcat ex hīs regiōnibus, sēsē illum nōn prō amīcō, sed prō hoste habitūrum.    Quodsī eum interfēcerit, multīs sēsē nōbilibus prīncipibusque populī Rōmānī grātum esse factūrum  ── id sē ab ipsīs per eōrum nūntiōs compertum habēre ──, quōrum omnium grātiam atque amīcitiam ēius morte redimere posset.    Quod sī dēcessisset et līberam possessiōnem Galliae sibi trādidisset, magnō sē illum praemiō remūnerātūrum et, quaecumque bella gerī vellet, sine ūllō ēius labōre et perīculō cōnfectūrum.

注記
  • 原文の impōnere, omnīs, appetierit, impugnandae, fīnīs, Aeduī などは、
    それぞれ inpōnere, omnēs, adpetierit, inpugnandae, fīnēs, Haeduī などとした。
  • ①項
    • arcessītum : 近世以降の印刷本の記述(edd.)で、Constans, Klotz, Hering らは、こちらを支持する。
      accersītum : 中世の写本ω (codd.) の記述で、Pontet, Seel らは、こちらを支持する。
  • ③項
    • ā sē ūnō : α系写本の語順で、Pontet, Constans, Hering らは、こちらを支持する。
      ūnō ā sē : β系写本の語順で、Klotz, Seel らは、こちらを支持する。
  • ④項
    • sē iterum : α系写本の記述で、Pontet, Constans, Seel, Hering らはこちらを支持する。
      sē : β系写本の記述で、Klotz は、こちらを採る。
  • ⑤項
    • hāc : 写本χ・π系・U の記述で、Constans, Klotz, Seel, Hering らは、こちらを支持する。
      eā : φ系写本の記述で、Pontet は、こちらを採る。
    • libenter sēsē : α系写本の語順で、Pontet, Constans, Hering らは、こちらを採る。
      sēsē libenter : β系写本の語順で、Klotz, Seel らは、こちらを採る。
  • ⑥項
    • inpugnandae (impugnandae) : α系写本の記述で、Pontet, Constans, Seel らは、こちらを支持する。
      oppugnandae : β系写本の記述で、Klotz, Hering らは、こちらを支持する。
  • ⑦項
    • fīnibus ēgressum : α系写本の記述で、Pontet, Constans, Seel, Hering らは、こちらを支持する。
      fīnēs ingressum : β系写本の記述で、Klotz らは、こちらを支持する。
  • ⑨項
    • ā sē Haeduōs amīcōs appellātōs : ā sēβ系写本のみの記述、Haeduōs amīcōs appellātōsπ系写本の記述で、Seel, Hering らは、こちらを支持する。
      frātrēs Haeduōs appellātōs : α系写本の記述で、Pontet, Constans らは、こちらを支持する。
      ā senātū frātrēs Haeduōs appellātōs : ā se<nātū>Stephanus または R. Estienne による修正で、Klotz は、こちらを支持する。
    • hīs : 主要写本ωの記述で、Constans, Klotz, Seel, Hering らは、これを支持する。
      iīs : 最初の印刷本の記述(ed. pr.)で、Ponteteīs と表記。
  • ⑪項
    • prō hoste : 写本Bcβ系の記述で、Klotz, Seel, Hering らは、これを支持する。
      hoste : α系写本の大半の記述で、Pontet, Constans らは、これを採る。
  • ⑫項
    • sēsē : α系写本の記述で、Pontet, Constans, Hering らは、こちらを採る。
      sē : β系写本の記述で、Klotz, Seel らは、こちらを採る。
  • ⑬項
    • dēcessisset : β系写本の記述で、Klotz, Seel, Hering らは、こちらを支持する。
      discessisset : α系写本の記述で、Pontet, Constans らは、こちらを支持する。

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]