ガリア戦記 第1巻/注解/50節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 49節 | 50節 | 51節  

原文テキスト[編集]

[1] 50.    1Proximo die instituto suo Caesar e castris utrisque copias suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit;    hostibus pugnandi potestatem fecit.    2Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit.    Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum quae castra minora oppugnaret misit.    3Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est.    Solis occasu suas copias Ariovistus, multis et inlatis et acceptis vulneribus, in castra reduxit.    4Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere:    5non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.


テキスト引用についての注記

整形テキスト[編集]

[2] L.    Proximō diē īnstitūtō suō Caesar ex castrīs utrīsque cōpiās suās ēdūxit paulumque ā māiōribus castrīs prōgressus aciem īnstrūxit   hostibusque pugnandī potestātem fēcit.    Ubi nē tum quidem eōs prōdīre intellēxit, circiter merīdiem exercitum in castra redūxit.    Tum dēmum Ariovistus partem suārum cōpiārum, quae castra minōra oppugnāret, mīsit.    Ācriter utrimque usque ad vesperum pugnātum est.    (3*) Sōlis occāsū suās cōpiās Ariovistus   multīs et inlātīs et acceptīs vulneribus   in castra redūxit.    Cum ex captīvīs quaereret Caesar, quam ob rem Ariovistus proeliō nōn dēcertāret, hanc reperiēbat causam, quod apud Germānōs ea cōnsuētūdō esset, ut mātrēs familiae eōrum sortibus vāticinātiōnibusque dēclārārent utrum, proelium committī ex ūsū esset necne;    eās ita dīcere:    nōn esse fās Germānōs superāre, sī ante novam lūnam proeliō contendissent.

注記
  • ①項
    • ex : β系写本の表記で、Klotz, Seel, Hering らは、こちらを採る。
      ē : α系写本の表記で、Pontet, Constans らは、こちらを採る。
    • hostibusque : β系写本の記述で、Klotz, Seel, Hering らは、こちらを採る。
      (;) hostibus : α系写本の記述で、Pontet, Constans らは、こちらを採る。
  • ③項
    • (3*) Sōlis occāsū ~ redūxit. : Constans は、この部分を③項とする。
  • ④項
    • quam ob rem : Klotz, Seel, Hering らは、quamobrem と1語で表記する。
    • vāticinātiōnibusque : β系写本の記述で、Klotz, Seel, Hering らは、こちらを採る。
      et vāticinātiōnibus : α系写本の記述で、Pontet, Constans らは、こちらを採る。

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]