ガリア戦記 第2巻/注解/33節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・SECVNDVS


  ガリア戦記 注解編     第2巻  

 32節 | 33節 | 34節  

原文テキスト[編集]

[1] 33.    1Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani ab militibus iniuriam acciperent.    2Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum eis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repentino ex oppido eruptionem fecerunt.    3Celeriter, ut ante Caesar imperarat, ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est;    4pugnatumque ab hostibus ita acriter est ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos qui ex vallo turribusque tela iacerent pugnari debuit, cum in una virtute omnis spes salutis consisteret.    5Occisis ad hominum milibus quattuor, reliqui in oppidum reiecti sunt.    6Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.    7Ab eis qui emerant capitum numerus ad eum relatus est milium quinquaginta trium.


テキスト引用についての注記

整形テキスト[編集]

[2] XXXIII.    Sub vesperum Caesar portās claudī mīlitēsque ex oppidō exīre iussit, nē quam noctū oppidānī ā mīlitibus iniūriam acciperent.    Illī ante initō, ut intellēctum est, cōnsiliō, quod dēditiōne factā nostrōs praesidia dēductūrōs aut dēnique indīligentius servātūrōs crēdiderant, partim cum iīs quae retinuerant et cēlāverant armīs, partim scūtīs ex cortice factīs aut vīminibus intextīs, quae subitō, ut temporis exiguitās postulābat, pellibus indūxerant, tertiā vigiliā, quā minimē arduus ad nostrās mūnītiōnēs ascēnsus vidēbātur, omnibus cōpiīs repente ex oppidō ēruptiōnem fēcērunt.    Celeriter   ut ante Caesar imperārat, ignibus significātiōne factā   ex proximīs castellīs eō concursum est,    pugnātumque ab hostibus ita ācriter est, ut ā virīs fortibus in extrēmā spē salūtis inīquō locō contrā eōs, quī ex vallō turribusque tēla iacerent, pugnārī dēbuit, cum in ūnā virtūte omnis spēs [salūtis] cōnsisteret.    Occīsīs ad hominum mīlibus quattuor (IIII), reliquī in oppidum reiectī sunt.    Postrīdiē eius diēī refrāctīs portīs, cum iam dēfenderet nēmō, atque intrōmissīs mīlitibus nostrīs, sectiōnem eius oppidī ūniversam Caesar vēndidit.    Ab iīs, quī ēmerant, capitum numerus ad eum relātus est mīlium quīnquāgintā trium (LIII).


注記
  • 原文の eīs などは、
    それぞれ iīs などとした。
  • ①項
    • ā : β系写本の記述で、Holmes, Constans, Klotz, Seel, Hering らは、こちらを支持する。
      • ab : α系写本の記述で、Pontet らは、こちらを支持する。
  • ②項
    • repente : β系写本などの記述で、Holmes, Klotz, Seel, Hering らは、こちらを支持する。
      • repentīnō : α系写本の記述で、Pontet, Constans らは、こちら支持する。
  • ③項
    • imperārat : α系写本の表記で、Pontet, Constans, Seel らは、こちらを採る。
      • imperāverat : β系写本の表記で、Holmes, Klotz, Hering らは、こちらを採る。
  • ④項
    • spēs salūtis : α系写本の記述で、Pontet, Constans らは、こちらを支持する。
      • spēs : β系写本の記述で、Holmes, Klotz, Seel, Hering らは、こちらを支持する。
        Holmesspēs [salūtis] と削除記号で α系写本との相異を示す。

注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]