ガリア戦記 第2巻

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
ナビゲーションに移動 検索に移動

ガリア戦記Blue square C.PNGBlue square O.PNGBlue square M.PNGBlue square M.PNGBlue square E.PNGBlue square N.PNGBlue square T.PNGBlue square A.PNGBlue square R.PNGBlue square I.PNGBlue square O.PNGBlue square R.PNGBlue square V.PNGBlue square M.PNGSolid blue.svgBlue square B.PNGBlue square E.PNGBlue square L.PNGBlue square L.PNGBlue square I.PNGSolid blue.svgBlue square G.PNGBlue square A.PNGBlue square L.PNGBlue square L.PNGBlue square I.PNGBlue square C.PNGBlue square I.PNG

          Blue square L.PNGBlue square I.PNGBlue square B.PNGBlue square E.PNGBlue square R.PNGSolid blue.svgBlue square S.PNGBlue square E.PNGBlue square C.PNGBlue square V.PNGBlue square N.PNGBlue square D.PNGBlue square V.PNGBlue square S.PNG

ガリア戦記 第2巻の情勢図(BC57年)。
黄色の領域がローマ領。桃色が同盟部族領。
ガリア戦記 第2巻 目次

ベルガエ人同盟との戦役:

ネルウィイ族との戦役:

アトゥアトゥキ族との戦役:
ガリア平定とカエサルの凱旋:

01節 | 02節 | 03節 | 04節 | 05節 | 06節 | 07節 | 08節 | 09節 | 10節
11節 | 12節 | 13節 | 14節 | 15節
15節 | 16節 | 17節 | 18節 | 19節 | 20節
21節 | 22節 | 23節 | 24節 | 25節 | 26節 | 27節 | 28節
29節 | 30節 | 31節 | 32節 | 33節
34節 | 35節 |



ベルガエ人同盟との戦役[編集]

1節[編集]

ベルガエ人との戦役(BC57年)におけるカエサルの遠征経路

ベルガエ人の情勢(ラビエヌスの報告)

  • Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita uti supra demonstravimus,
  • crebri ad eum rumores adferebantur
    • たびたびの噂が彼(カエサル)のところへもたらされ、
  • litterisque item Labieni certior fiebat
    • かつラビエヌスの手紙によっても(以下のことが)同様に知らされた。
  • omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus,
  • contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare.
    • ローマ人民に対して陰謀を企み、かつ人質を互いに与えあった。
  • Coniurandi has esse causas:
    • 陰謀を企んだ理由は以下のことである。
  • primum quod vererentur ne, omni pacata Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur;
    • 第一に、全ガリアが平定されたなら、我ら(ローマ)の軍隊が彼らの所へ導かれるのではないかと恐れたためである。
  • deinde quod ab non nullis Gallis sollicitarentur,
    • 次に、若干のガリア人たちにより強く刺激されたためである。
  • partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant,
    • 一部の者は、ゲルマニア人がより長くガリアに滞在することを望まなかったように、
  • ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant,
    • こうしてローマ人民の軍隊がガリアで冬営や定住をすることに苦しんでいた。
  • partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant;
    • 一部の者は、心の気まぐれや軽薄さによって、(ローマとは別の)新しい支配を得ようと努めていた。
  • ab non nullis etiam
    • (以下の)若干の者たちによっても(強く刺激された。)
  • quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos homines facultates habebant vulgo regna occupabantur;
    • ガリアでは、勢力のある者や人を雇う能力を持っていた者たちが、一般に王権を占有していたため。
  • qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.
    • 我ら(ローマ)の支配によってその事(王権)があまり容易に達成できない者たちのためである。

2節[編集]

カエサル、ベルガエへ出陣

  • His nuntiis litterisque commotus
    • これらの報告や手紙によって動かされて、
  • Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit
  • et inita aestate in ulteriorem Galliam
  • qui deduceret Q. Pedium legatum misit.
  • Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit.
    • (カエサル)自身は、糧秣が豊かになり始めるや否や、軍隊の所へやって来た。
  • Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant
    • (カエサルは)セノネース族や、ベルガエ人の隣人であった残りのガリア人に、任務を与える。
  • uti ea quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant.
    • 彼ら(ベルガエ人)の元で行われることを調べて、自分(カエサル)にこの事について知らせるようにである。
  • Hi constanter omnes nuntiaverunt
    • 彼らはみな同様に(以下のことを)報告した。
  • manus cogi, exercitum in unum locum conduci.
    • 小部隊が集められ、軍隊が一つの場所に集められた(ということを)。
  • Tum vero dubitandum non existimavit quin ad eos proficisceretur.
    • そこで確かに、彼ら(ベルガエ人)の所へ出発することは、ためらわれるべきではないと(カエサルは)考えた。
  • Re frumentaria provisa {duodecimo die} castra movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit.
    • 食糧の事を調達して、(報告後の){12日目に}陣営を引き払い、約15日でベルガエ人の領土へ到着した。

3節[編集]

レミ族の使節

  • Eo cum de improviso celeriusque omni{um} opinione venisset,
    • (カエサルが)そこに不意に、皆の予想よりもすばやくやって来たので、
  • Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt,
    • ベルガエ人の内で(他の)ガリア人の一番近くにいたレミ族が、
  • ad eum legatos Iccium et Andecumborium{またはAndebrogium}, primos civitatis, miserunt,
  • qui dicerent
    • 彼らが曰く、
  • se suaque omnia in fidem atque {in} potestatem populi Romani permittere,
    • 我々(レミ族)と我々のすべてのものは、ローマ人民の保護と権力を許し、
  • neque se cum reliquis Belgis consensisse
    • 我々は残りのベルガエ人と結託したこともなく、
  • neque contra populum Romanum {omnino} coniurasse,
    • ローマ人民に対して皆で陰謀を企んだこともない。
  • paratosque esse
    • (レミ族は以下の事の)用意ができている。
  • et obsides dare et imperata facere
    • (ローマに)人質を与え、命ぜられたことを行ない、
  • et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare;
    • (ローマ人を)城市に受け入れ、糧食や他の事で支援することをである。
  • reliquos omnes Belgas in armis esse,
    • 残りのすべてのベルガエ人は武装しており、
  • Germanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxisse,
    • レヌス川(ライン川)のこちら側に住んでいるゲルマニア人は、彼らと共謀した。
  • tantumque esse eorum omnium furorem
    • 彼ら皆の狂気がこれほどのものであるため、
  • ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos,
  • qui eodem iure et isdem legibus utantur,
    • (我らと)同じ権利と同じ法律を享受し、
  • unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant,
    • 一つの命令や一つの官職を自分たちとともに持っている(彼らですら共謀したのであるから)、
  • deterrere potuelint quin cum iis consentirent.
    • 彼ら(残りのベルガエ人)と共謀することを(我々は)防ぐことができたのである。

4節[編集]

レミ族使節の情報

  • Cum ab iis quaereret,
    • (カエサルが)彼らに尋ねたとき、
  • quae civitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent,
    • (すなわち)どの部族がどれほど多く武装していて、戦争において力があるか(と尋ねたとき)
  • sic reperiebat:
    • 以下の答えを得た。
  • plerosque Belgos esse ortos a Germanis
    • たいていのベルガエ人は、ゲルマニア人の出身であり、
  • Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse
    • かつ昔にレヌス川(ライン川)を渡って来て、土地が肥沃であるためにそこに陣取って、
  • Gallosque qui ea loca incolerent expulisse,
    • その場所に住んでいたガリア人を追い払ったのである。
  • solosque esse qui, patrum nostrorum memoria
    • 我らの父の(世代の)記憶では、
  • omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint;
    • 全ガリアが略奪されて、(ベルガエ人だけが)テウトニ族キンブリ族が自分の領土に踏み入ることを防いだ。
  • qua ex re fieri uti earum rerum memoria
    • この事がなされたので、この事の記憶によって、
  • magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent.
    • (ベルガエ人は)大きな威厳と兵事における大きな魂とを僭称した。
  • De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant,
    • 彼らの数について我々は探求されたすべてを持っていると、レミ族(の使節)は言った。
  • propterea quod propinquitatibus adfinitatibus quo coniuncti
    • 親族関係や姻戚関係によって結びついているために、
  • quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint.
    • どれほど多数(の兵)を各々(の部族)が戦争へ(差し出すかを)ベルガエ人合同会議で約束した。

ベッロウァキ族

  • Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero valere:
    • ベッロウァキ族は、彼ら(ベルガエ人)のうちで、武勇と権威と人口において最も力がある。
  • hos posse conficere armata milia centum,
    • 彼らは武装された10万人を集めることができ、
  • pollicitos ex eo numero electa milia LX{sexaginta}
    • その数のうちから選り抜かれた6万人を約束し、
  • totiusque belli imperium sibi postulare.
    • 自分たちに戦争指揮権のすべてを要求した。

スエッスィオネス族

  • Suessiones suos esse finitimos;
    • スエッスィオネス族は自分たち(レミ族)の隣人で、
  • fines latissimos feracissimosque agros possidere.
    • 非常に広い領土と実り豊かな畑を占有している。
  • Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum,
  • totius Galliae potentissimum,
    • 全ガリアで最も勢力があり、
  • qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit;
    • この地域の大部分のみならず、ブリタンニアにさえも支配が及んでいた。
  • nunc esse regem Galbam:
  • ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri;
    • その公正さと賢さのために、すべての戦争の統帥権を、全員の意思で任されている。
  • oppida habere numero XII, polliceri milia armata L{quinquaginta};
    • (スエッスィオネス族は)12の都市を持ち、武装された5万人を約束した。

その他の部族

5節[編集]

背水の陣営を敷く

  • Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus
    • カエサルはレミ族(の使節)を励まして、惜しみなく雄弁で敬意を表して、
  • omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit.
    • 評議会の全員に彼の所へ集まることを、および領袖の子供たちを人質として彼の所へ引き連れてくることを命じた。
  • Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt.
    • これらすべてのことは、彼らにより入念にその期日までに行なわれた。
  • Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet
  • quanto opere rei publicae communisque salutis intersit
    • どれだけ公儀(=ローマ国家)と(双方の)共通の安全が重要であるか、
  • manus hostium distineri,
    • 敵の部隊を分散させておくことが、
  • ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit.
    • これほど多勢(の兵)と一時に激突しないようにしなければならないことが。
  • Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint.
    • もし、ハエドゥイ族の軍勢をベッロウァキ族の領土に導き入れ、彼らの畑を荒らし始めたなら、そのことが可能になるだろう。
  • His datis mandatis eum a se dimittit.
    • (カエサルは)これを任務として与えて、彼(ディウィキアクス)を自分の所から送り出した。
  • Postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognovit,
    • 全ベルガエ人の軍勢が一つの場所に集められて自分(カエサル)の所へ来ることを見て、偵察隊として派遣していた者たちやレミ族によって(ベルガエ軍が)すでに遠く離れていないと知った後で、
  • flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit.
    • レミ族の領地の果てにあるアクソナ川(現エーヌ川)を軍隊に渡らせることを急いで、かつそこに陣営を設置した。
  • Quae res
    • 以上の事は、
  • et latus ullum castrorum ripis fluminis muniebat
    • 陣営の一つの側面を川岸で守っており、
  • et post eum quae erant tuta ab hostibus reddebat
    • 彼(カエサル)の背後を敵から安全にしており、
  • et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat.
    • レミ族と残りの部族によって糧食が危険なしに彼(カエサル)の所へ運ぶことができるようにさせたのである。
  • In eo flumine pons erat.
    • そこの川に、橋があった。
  • Ibi praesidium ponit
    • (カエサルは)そこに守備隊を置き、
  • et in altera parte fluminis Q.Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit;
  • castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
    • (カエサルは)陣営を高さ12フィートの堡塁と18フィートの堀で囲むことを命じた。

6節[編集]

ベルガエ人のビブラクス攻略

  • Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII{octo}.
    • この(ローマの)陣営から、レミ族のビブラクスという名の城市は8マイル離れていた。
  • Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt.
    • その町を、急襲によってベルガエ人が攻撃を始めた。
  • Aegre eo die sustentatum est.
    • 辛うじてその日は持ちこたえられた。
  • Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec:
    • (狭義の)ガリア人と同じく、ベルガエ人の攻撃というものは以下のものである。
  • ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est,
    • 全周壁が多勢の人間で取り囲まれ、至る所から城壁に石が投げ始められ、城壁が守備兵たちから裸にされるや否や、
  • testudine facta portas succedunt murumque subruunt.
    • 亀甲型陣形が作られて、門を押し入り、城壁を倒壊させる。
  • Quod tum facile fiebat.
    • このことがそのときに容易になされた。
  • Nam cum tanta multitudo lapides ac tela conicerent, in muro consistendi potestas erat nulli.
    • なぜならこれほど多勢(の人)で石や投槍を投げたので、城壁に陣取る機会は誰にもなかったのである。
  • Cum finem oppugnandi nox fecisset,
    • 夜が攻撃を終了させたので、
  • Iccius Remus,
    • レミ族のイッキウス、
  • summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praeerat,
    • 彼は彼ら(レミ族)の間で最も高貴で人望厚く、そのときに城市を指揮しており、
  • unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant,
    • 講和使節としてカエサルの所へ来ていた者たちの一人であるが、
  • nuntium ad eum mittit,
    • 伝令を彼(カエサル)へ送って、
  • nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse.
    • もし援兵を自分たちに援けるために送られなければ、自分たちはこれ以上長く持ちこたえられない(と伝えた)。

7節[編集]

カエサルのビブラクス支援

  • Eo de media nocte
    • そこへ、真夜中に
  • Caesar isdem ducibus usus, qui nuntii ab Iccio venerant,
    • カエサルはイッキウスの所から伝令として来ていたところの同じ者たちを道案内に利用して、
  • Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit;
  • quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit
    • この者たちの到着により、レミ族は防衛の希望とともにこれから戦う熱意が増した。
  • et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit.
    • かつ、敵たちには同じ理由から、城市をわがものにする希望を消えさせた。
  • Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati,
    • そこで、(ベルガエ人は)しばらく城市のところに留まって、レミ族の畑を荒らしまくって、
  • omnibus vicis aedificiisque, quo adire potuerant, incensis,
    • 彼らが近づくことができたすべての村々や建築物が燃やされて、
  • ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt
    • (ベルガエ人は)カエサルの陣営のところへ全軍勢で急行して、
  • et a milibus passuum minus duobus castra posuerunt;
    • 2マイル(約3km)足らず(離れた)ところへ陣営を設置した。
  • quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum VIII{octo} in latitudinem patebant.
    • その陣営は、煙と火で明らかになったように、8マイル(約12km)より広い幅に広がっていた。

8節[編集]

アクソナ川の戦いにおける両軍の布陣図。

カエサル、布陣する

  • Caesar primo et propter multitudinem hostium
    • カエサルは最初に、敵の多勢のため、
  • et propter eximiam opinionem virtutis
    • かつ武勇についての格別の評判のために、
  • proelio supersedere statuit;
    • 戦闘を差し控えることを決めた。
  • cotidie tamen equestribus proeliis,
    • それでも毎日、騎兵戦により、
  • quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur.
    • 敵がどれだけの武勇を持っているか、我々(ローマ軍)がどれだけ大胆にやれるかを、試した。
  • Ubi nostros non esse inferiores intellexit,
    • (カエサルが)我が方は(敵)より劣っていないと考え、
  • loco pro castris ad aciem instruendam natura oportuno atque idoneo,
    • 陣営の前の場所は、戦列を整えるためには好都合で適切な地形であり、
  • quod is collis, ubi castra posita erant, paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat,
    • なぜなら、そこに陣営が置かれていた丘は、平地からわずかだけ高まり、幅が前方に広がっている(と考えたときに)
  • quantum loci acies instructa occupare poterat,
    • 戦列が整えられる場所を占領することができた。
  • atque ex utraque parte lateris deiectus habebat
    • かつ(丘は)両方の側面に急な坂を持っていて、
  • et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat,
    • 前面に緩やかに傾斜して少しずつ平地に戻っていた。
  • ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum CCCC{quadringentorum}
    • (カエサルは)その丘の両側の側面から交差する400パッスス(約600m)の堀を掘って、
  • et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit,
    • 堀の両端に砦を設置して、かつそこに投石器を設けた。
  • ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent.
    • 戦列を整列したときに、敵がこれほど数で優勢なので、我が方の戦っている者を包囲することができないように、である。
  • Hoc facto, duabus legionibus, quas proxime conscripserat in castris relictis,
    • これがなされ、最近に徴集された2個軍団を陣営に残して、
  • ut, si quo opus esset, subsidio duci possent,
    • (これらは)もしどこかで必要ならば援兵として率いて行くことができるようにであり、
  • reliquas VI{sex} legiones pro castris in acie constituit.
    • 残りの6個軍団は、陣営の前に戦列を敷いた。
  • Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerant.
    • 敵もまた、その軍勢を陣営から引き出して(戦列を)整えていた。

9節[編集]

ベルガエ人がアクソナ川をめざす

  • Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum.
    • 我が軍と敵軍の間に、大きくはない沼があった。
  • Hanc si nostri transirent, hostes exspectabant;
    • これをもし我が方が渡るのでと、敵は待っていた。
  • nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur parati in armis erant.
    • 他方、我が方も、もし彼らの方から渡河を開始されたら、立ち往生した者たちを攻撃するべく、武装して準備していた。
  • Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur.
    • その間に、(彼我)二つの(歩兵)戦列の中間で、騎兵戦が戦われた。
  • Ubi neutri transeundi initium faciunt,
    • どちらの側も渡河を開始しないときに、
  • secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit.
    • 騎兵戦は我が方がより順調であり、カエサルは自軍を陣営に連れ戻した。
  • Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt,
    • 敵は続々とその場所からアクソナ川へと急いでいた。
  • quod esse post nostra castra demonstratum est.
    • (その川が)我が陣営の後ろにあることは、既述した。
  • Ibi vadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt
    • そこに浅瀬が見つけられて、彼らの軍勢の一部を渡河させることが試みられた。
  • eo consilio ut,
    • それは以下のような考えをもってのことである。
  • si possent, castellum, cui praeerat Q.Titurius legatus, expugnarent pontemque interscinderent,
    • もしできるならば、クイントゥス・ティトゥリウス(・サビーヌス)が指揮していた砦を攻め落とし、橋を引き裂く、
  • si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant,
    • もしできなかったならば、我が方の戦争遂行に大いに役立っているレミ族の畑を荒らし、
  • commeatuque nostros prohiberent.
    • かつ我が方への糧食補給を妨害する(との考えをもってのことである)。

10節[編集]

アクソナ川の戦いにおける両軍の布陣図(再掲)。

激戦(アクソナ川の戦い

  • [Caesar] certior factus ab Titurio
  • omnem equitatum et levis armaturae Numidas,
    • 全騎兵隊と軽武装兵のヌミディア人と、
  • funditores sagittariosque pontem traducit
    • 投石兵と弓兵に、橋を渡らせて、
  • atque ad eos contendit.
    • 彼ら(ベルガエ人)のもとへ急行した。
  • Acriter in eo loco pugnatum est.
    • そこの場所で、激しく戦われた。
  • Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt;
    • 川の中で、敵は足を妨げられて、我が方(ローマ軍)が攻撃して、彼らの大多数を殺した。
  • per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt,
    • 彼らの遺体の上を通って、残りの者たちが非常に大胆にも渡河を試みたところを、多数の投げ槍などで撃退した。
  • primosque, qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt.
    • 川を渡っていた最初の者たちは、(ローマの)騎兵隊が包囲して殺した。
  • Hostes, ubi
    • 敵(ベルガエ人)は、
  • et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt
    • 城市(ビブラクス)の攻囲について、および(アクソナ川)渡河について、彼らの希望をあざむかれたと考え、
  • neque nostros in locum iniquiorum progredi pugnandi causa viderunt
    • 我が方(ローマ軍)が不利な位置で戦うために前進しないのを見て、
  • atque ipsos res frumentaria deficere coepit,
    • かつ自身らに糧食が足りなくなり始めた(ときに)、
  • concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti,
    • 会議(軍議)が召集されて、彼らがおのおのの故郷に帰ることが最善であると決した。
  • et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent,
    • ローマ軍を最初に領土に引き入れた者たちの所に(ベルガエ人が)防衛するために集まって来るわけであり、
  • ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur.
    • 彼ら(ベルガエ人)は、異民族の領土で決戦するよりも、むしろ、国内の蓄えを糧食として利用できるのである。
  • Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit,
    • この評決には、ほかの理由とともに、以下の理由が彼らを促したのである。
  • quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant.
    • ディウィキアクスとハエドゥイ族がベッロウァキ族の領土に近づくことを認識したからである。
  • His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat.
    • 彼ら(ベッロウァキ族)を、より長く(戦地に)留まり、彼らの援軍を(故郷へ)もたらさないように、説得できなかったのである。

11節[編集]

ベルガエ人の敗走とローマの追撃

  • Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac tumultu castris egressi
    • (ベルガエ人は)この事が決められて、第二夜警時に、大きな騒ぎとともに陣営を出た。
  • nullo certo ordine neque imperio,
    • 確かな秩序も、命令もなしに、
  • cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret,
    • おのおのが自分のために、行軍の先頭の場所を求め、郷里へ到着することを急いだので、
  • fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur.
    • 出発が逃亡によく似て見えるようにふるまったのである。
  • Hac re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus,
    • この事はすぐに密偵を通じてカエサルの知るところとなったが、彼は伏兵を恐れ、
  • quod qua de causa discederent nondum perspexerat,
    • というのは、どのような理由により立ち去ったのか、まだ見通してなかったからであるが、
  • exercitum equitatumque castris continuit.
    • 歩兵隊も騎兵隊も陣営に留めた。
  • Prima luce, confirmata re ab exploratoribus,
    • 夜明けには、偵察隊により事情が確認されて、
  • omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit.
    • すべての騎兵隊を、(敵の)隊列の殿軍を遅らせるために、先に遣わした。
  • His Q.Pedium et L.Aurunculeium Cottam legatos praefecit;
  • T.Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit.
  • Hi novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti
    • 彼らが(敵の)殿軍を襲撃して何マイルも追撃して、
  • magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt,
    • 逃げる彼らの大多数を殺した。
  • cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat, consisterent
    • なぜなら、(敵の)隊列の端には、来ていた者たちが踏みとどまって
  • fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent,
    • 我が(ローマ)兵の襲撃に強く耐えており、
  • priores, quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur,
    • (敵の)先頭の者たちは、危険から離れていると思って、何の必要にも命令にもつかまれておらず、
  • exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent.
    • 叫び声を聞きつけて秩序を乱し、全員が逃亡の中に自分の守りを置いたからである。
  • Ita sine ullo periculo
    • こうして、(ローマ軍は)何の危険もなしに
  • tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium;
    • 日が出ていた時間の分だけ、彼ら(ベルガエ人)の多数を我が方(ローマ軍)は殺したのである。
  • sub occasum solis sequi destiterunt
    • 日が没する頃には、追跡を止めて、
  • seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.
    • 命令があったように、彼ら(ローマ軍)は陣営に退却した。

12節[編集]

スエッスィオネス族を攻める

  • Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga reciperent,
    • その日の翌日にカエサルは、敵が恐れと逃亡から己を取り戻すより前に、
  • in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit
  • et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit.
  • Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat,
    • 強行軍からすぐに同市への攻略を試みたが、それは守備隊が空だと聞いていたためである。
  • propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentihus expugnare non potuit.
    • 堀の幅広さと城壁の高さのために、少数の守備隊であるにもかかわらず、攻略することができなかった。
  • Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit.
    • (ローマ軍は)陣営を壁で囲み、軍用工作小屋(ウィネア)を運んで、攻略に使用されるものを準備し始めた。
  • Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit.
    • その間に、逃亡しているスエッスィオネス族大勢の全員が、その夜に城市に集結した。
  • Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis,
    • (ローマ軍は)迅速に工作小屋を城市のところへ運び、堡塁を(部材を)投げて作り、矢倉が建てられて、
  • magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti
    • 以前にガリア人が見たことも聞いたこともなかった大がかりな仕事と、ローマ人の迅速さに攪乱されて、
  • legatos ad Caesarem de deditione mittunt
    • (スエッスィオネス族は)降伏のための使節をカエサルへ送り、
  • et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
    • 嘆願するレミ族によって、存続を許されるように達成した。

13節[編集]

ベッロウァキ族を攻める

  • Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis
    • カエサルは、人質として部族の領袖たちおよびガルバ王自身の2人の息子たちを受け取り、
  • armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem Suessiones accepit
    • すべての武器を城市から引き出して、スエッスィオネス族を降伏の中に受け入れて、
  • exercitumque in Bellovacos ducit.
  • Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent
  • atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum V abesset,
    • かつその城市から、カエサルが軍隊とともに約5マイル離れていたときに、
  • omnes maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt
    • すべての年長者たちが城市から出てきて、手をカエサルへ差し伸べて、声を出して(以下のことを)示し始めた。
  • sese in eius fidem ac potestatem venire
    • 彼ら(ベッロウァキ族)自身が彼(カエサル)の保護と権力のもとに参ること、
  • neque contra populum Romanum armis contendere.
    • ローマ人民に抗して武器で争うことなどない、ということを。
  • Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret,
    • 同様にまた、(ローマ軍が)城市へ近づいて、そこに陣営を設置するときに、
  • pueri mulieresque ex muro passis manibus suo more pacem ab Romanis petiverunt.
    • 少年たちと女たちが城壁から両手を伸ばして、彼らの風習で平和をローマ人に求めた。

14節[編集]

ディウィキアクスがベッロウァキ族を弁護

  • Pro his Diviciacus
  • (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat)
    • -なぜなら、ベルガエ人の退却の後で、ハエドゥイ族の軍勢を解散させて、カエサルの所へ戻っていた-
  • facit verba:
    • (以下の)言葉をなした。
  • Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse;
    • ベッロウァキ族は常時、ハエドゥイの部族の保護と友好の中にあったのであるが、
  • impulsos ab suis principibus, qui dicerent
    • 彼らの首長たちにそそのかされ、その首長たちは(次のように)言ったのである;
  • Haeduos a Caesare in servitutem redactos omnes indignitates contumeliasque perferre,
    • ハエドゥイ族はカエサルにより隷属を強いられてあらゆる恥辱と屈辱に辛抱している、と。
  • et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse.
    • そして、(ベッロウァキ族は)ハエドゥイ族から離反して、ローマ人民に戦争をもたらしたのだ。
  • Qui eius consilii principes fuissent,
    • その策謀の首領であった者たちは、
  • quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse.
    • これほど大きな災いを(ベッロウァキ)部族にもたらしたと理解したので、ブリタンニアに逃走した。
  • Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos,
    • ベッロウァキ族のみならず、彼らのためにハエドゥイ族もまた、懇願する。
  • ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.
    • ご自分(カエサル)の慈悲深さと親切さを彼ら(ベッロウァキ族)に示されるように。
  • Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum,
    • このことが(カエサルにより)なされたら、ハエドゥイ族の権威は全ベルガエ人のもとで高まり、
  • quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.
    • もし何らかの戦争が勃発したならば、彼ら(ベルガエ人)の支援軍と財力により、支えるのが常でありましょう。

ネルウィイ族との戦役[編集]

15節[編集]

ベッロウァキ族、アンビアニ族の降伏。ネルウィイ族情報

  • Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa
    • カエサルはディウィキアクスとハエドゥイ族の名誉のために、
  • sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit,
    • 彼ら(ベッロウァキ族)を保護の中に受け入れて、彼らは存続を許されると言った。
  • et quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabat,
    • この部族はベルガエ人の間において、権威が大きく、人の多さで優っていたので、
  • DC{sescentos} obsides poposcit.
    • (カエサルは)600人の人質を要求した。
  • His traditis omnibusque armis ex oppido conlatis,
    • 彼らが引き渡され、すべての武器が城市から出されて運び集められ、
  • ab eo loco in fines Ambianorum pervenit;
  • qui se suaque omnia sine mora dediderunt.
    • 彼らは自分たちとそのすべての物が、遅れることなく降伏した。
  • Eorum fines Nervii attingebant.
  • Quorum de natura moribusque {Caesar} cum quaereret, sic reperiebat:
    • 彼らの気質や習慣について、カエサルが尋ねたときに、以下(の答え)を得た。
  • nullum esse aditum ad eos mercatoribus;
    • 彼ら(ネルウィイ族)の所へ商人が訪れることがない。
  • nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri,
    • ワインもほかの物も、ぜいたく品に属する物は、何物も持ち込まれることを(彼らは)許さなかった。
  • quod his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent;
    • なぜなら、これらの物により彼らの精神が柔弱になり、武勇を小さくすると考えたからである。
  • esse homines feros magnaeque virtutis;
    • (ネルウィイ族は)獰猛な人々であり、大きな武勇を持っている。
  • increpitare atque incusare reliquos Belgas,
    • (彼らは)残りのベルガエ人たちを(以下のように)嘆いたり、非難したりした。
  • qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent;
    • 奴らはローマ人民に降伏して、愛国の勇気を投げ捨てた、と。
  • confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.
    • 俺たちは使節を送ったりしないし、いかなる条件でも和平を受け入れたりしない、と。

16節[編集]

ネルウィイ族らのサビス川での待ち伏せ

  • Cum per eorum fines triduum iter fecisset, inveniebat ex captivis
    • (ローマ軍が)彼ら(ネルウィイ族)の領土を通って3日間行軍したときに、(以下のことを)捕虜に尋ねて知った。
  • Sabim flumen a castris suis non amplius milibus passuum X abesse;
    • サビス川は、ローマ陣営から10マイル以上は離れていない、と。
  • trans id flumen omnes Nervios consedisse
    • その川の向こう側にすべてのネルウィイ族が陣取って、
  • adventumque ibi Romanorum exspectare una cum Atrebatibus et Viromanduis, finitimis suis
  • (nam his utrisque persuaserant uti eandem belli fortunam experirentur);
    • なぜなら(ネルウィイ族が)彼ら両方を、同じ戦争の運命を経験するように説得していたからである。
  • exspectari etiam ab iis Atuatucorum copias atque esse in itinere;
    • アトゥアトゥキ族の軍勢さえも彼ら(ネルウィイ族)により期待されており、行軍途上にある、と。
  • mulieres quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur
    • 婦人と老齢により戦闘に役立たないと思われた者たちを
  • in eum locum coniecisse, quo propter paludes exercitui aditus non esset.
    • 沼地のため(ローマの)軍隊が進むことのない場所に集めていた、と。

17節[編集]

ネルウィイ族への内通と計略

  • His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit, qui locum castris idoneum deligant.
    • (カエサルは)それらの事を知って、偵察隊と百人隊長たちを先に遣わして、陣営に適切な場所を選定させた。
  • Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent,
    • ベルガエ人や残りのガリア人の降伏者の内からかなりの者たちが、カエサルに従って一緒に行軍していたときに、
  • quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est,
    • 彼らの内からある者らが、<後で捕虜から知らされたように>、
  • eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta,
    • その日の我が軍隊(ローマ軍)の行軍の習慣を調べ上げて、
  • nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt
    • 夜にネルウィイ族の所へ到着して、彼らに(以下のように)説明した。
  • inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negotii,
    • (ローマ軍は)一つずつの軍団の間に多数の輜重が介在しており、何も面倒なことはない。
  • cum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent,
    • というのは、先頭の軍団が陣営に来ても、残りの軍団は大きな距離で離れており、
  • hanc sub sarcinis adoriri; qua pulsa impedimentisque direptis,
    • 背嚢の下にいるこれ(先頭の軍団)を襲撃すれば、彼らは撃退されて、(ネルウィイ族側が)輜重を略奪する。
  • futurum ut reliquae contra consistere non auderent.
    • (ローマ軍の)残りの者たちは、あえて対抗して陣取ることはしないだろう、と。
  • Adiuvabat etiam eorum consilium, qui rem deferebant,
    • この彼らの計略を、さらに(以下の)呈する事情が助長した。
  • quod Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent
    • というのは、ネルウィイ族は昔から、騎兵隊に力がなかった。
  • (neque enim ad hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis),
    • なぜならこの時までその事に努めなかったからで、しかし歩兵隊は軍勢においてできることは何でも力があった。
  • quo facilius finitimorum equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent,
    • 近隣(部族)の騎兵隊がもし略奪のために彼ら(ネルウィイ族)の所へ来たならば、より容易に妨げるように、
  • teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis enatis
    • 若い(柔らかい)木を切り裂いてねじ曲げ、幅広く濃密に枝が生え出て
  • [et] rubis sentibusque interiectis effecerant,
    • 木苺や、茨の藪を介在させ、
  • ut instar muri hae saepes munimentum praeberent,
    • この壁の外観がしばしば防御手段を提供していた。
  • quo non modo non intrari sed ne perspici quidem posset.
    • (この壁は)入られることができないだけでなく、見通されることさえもできないのである。
  • His rebus cum iter agminis nostri impediretur,
    • 以上の事情によって我ら(ローマ軍)の隊列の行軍が阻止されるので、
  • non omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.
    • 自分たちの計略を見逃してはならないとネルウィイ族は考えたのである。

18節[編集]

サビス川の両岸

  • Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant.
    • 我が方(ローマ軍)が陣営のために選定していた場所の地勢は以下のものであった。
  • Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat.
    • 丘が頂きから等しく傾斜して、前に述べたサビス川(現在のサンブル川)の所まで傾いていた。
  • Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur
    • その川から、同じような上り坂で丘が高まって、
  • adversus huic et contrarius, passus circiter CC{ducentos},
    • 前述の丘と相対して反対側に約200フィート(の高さ)であった。
  • infimus apertus, ab superiore parte silvestris, ut non facile introrsus perspici posset.
    • 一番下(麓)が開けていて、より上の部分が森で、その内部を見通すことは容易ではなかった。
  • Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant;
    • この森の中に、敵は身を隠し続けていた。
  • in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur.
    • 川に沿った開けた場所には、少人数の騎馬の哨兵が見られた。
  • Fluminis erat altitudo pedum circiter trium.
    • 川の深さは約3フィートであった。

19節[編集]

サビス川の戦いにおける布陣図(左)と戦況図(右)。

ベルガエ勢、ローマ軍へ殺到(サビス川の戦い

  • Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis;
    • カエサルは、騎兵隊を先に遣わして、全軍勢とともに追随した。
  • sed ratio ordoque agminis
    • しかし隊列の用兵と秩序は、
  • aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant.
    • (内通した)ベルガエ人がネルウィイ族に報告したのとは別であった。
  • Nam quod hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas ducebat;
    • なぜなら、敵に近づいたので、カエサルは彼の習慣で6個軍団を軽装備で率いていたのだ。
  • post eas totius exercitus impedimenta conlocarat;
    • その後に、全軍の輜重を配置した。
  • inde duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant
    • それから、最近に徴集された2個軍団が全隊列の殿(しんがり)となっていて、
  • praesidioque impedimentis erant.
    • 輜重の守備となっていた。
  • Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi
    • 我が(ローマ側の)騎兵たちは、投石隊や弓兵隊とともに川を渡って、
  • cum hostium equitatu proelium commiserunt.
    • 敵の騎兵隊と戦いを交えた。
  • Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent,
    • 彼ら(ベルガエ勢)は何度も繰り返し森の中の自陣の所へ退却し、再び森から出て我が方(ローマ)を襲撃した。
  • neque nostri longius quam quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent,
    • 我が方は、広がり開けた場所が及ぶ所(平野)の縁よりも遠くまでは、退却者たちをあえて追跡しようとはしなかった。
  • interim legiones VI quae primae venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt.
    • その間に、初めに来ていた6個軍団が、工事の測量をして、陣営を防壁で囲み始めた。
  • Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa sunt,
    • 我が軍隊(ローマ軍)の輜重が、森の中に隠れて潜伏していた彼ら(ベルガエ勢)により見つけられるや否や、
  • quod tempus inter eos committendi proelii convenerat,
    • 彼らの間で交戦することに合意していたその時に、
  • {ita} ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant,
    • こうして森の中で戦列と秩序を整えて、自分たちを互いに励ましあっていたように、
  • subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt.
    • 突然、全軍勢とともに躍り出て、我が方(ローマ)の騎兵に襲撃をしかけた。
  • His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt,
    • 彼ら(ローマ側の騎兵)を容易に撃退して壊走させ、(ベルガエ勢は)信じられない速さで川の方へ走り降りた。
  • ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur.
    • ほとんど一時に、森の付近や川の中、そしてすでに我が方(ローマ)の手近な所に、敵が見られたほどである。
  • Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra
    • 他方、同じ速さで我が陣営の所まで丘をさかのぼって、
  • atque eos, qui in opere occupati erant, contenderunt.
    • 工事に従事していた者たち(ローマ軍団兵)と戦った。

20節[編集]

熟練のローマ兵

  • Caesari omnia uno tempore erant agenda:
    • カエサルにとって、すべてのことは一時になされねばならなかった。
  • vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret;
    • 武器の所へ急ぎ集合しなければならないときに、合図であった信号旗が提示されなければならない。
  • signum tuba dandum;
    • 合図がラッパによって下されなければならない。
  • ab opere revocandi milites;
    • 兵士たちは工事から呼び戻されなければならない。
  • qui paulo longius aggeris petendi causa processerant arcessendi;
    • 土塁(の土)を求めるために少し遠くへ進出していた者たちを呼び寄せなければならない。
  • acies instruenda;
    • 戦列が整えられなければならない。
  • milites cohortandi;
    • 兵士たちは激励されなければならない。
  • signum dandum.
    • 合図が下されなければならない。
  • Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat.
    • こうした事の大部分を、時間の短さと敵との遭遇が妨げた。
  • His difficultatibus duae res erant subsidio,
    • これらの困難さには、二つの事が助けとなっていた。
  • scientia atque usus militum,
    • (第一は)兵士の知識と経験であり、
  • quod superioribus proeliis exercitati,
    • すなわち、これより以前の戦いで鍛えられ、
  • quid fieri oporteret, non minus commode ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant,
    • 何がなされるべきかを、他人から教えられるのと同じように、具合よく自分自身に命じることができた。
  • et quod ab opere singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere nisi munitis castris vetuerat.
    • (第二は)カエサルが各副官に、陣営の防備を固めないかぎり工事と各軍団から離れるのを禁じていたことである。
  • Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium
    • 彼ら(副官)は、敵の接近と迅速さのために、
  • nihil iam Caesaris imperium exspectabant,
    • もはや何らカエサルの命令を待っていなかったのみならず、
  • sed per se quae videbantur administrabant.
    • 自分で考えたこと(策)さえもを講じたのである。

21節[編集]

カエサルの激励と兵の即応

  • Caesar, necessariis rebus imperatis,
    • カエサルは必要な事を命令して、
  • ad cohortandos milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit
    • 兵士たちを激励するために、偶然が示すある方面に走り降りて、
  • et ad legionem decimam devenit.
  • Milites non longiore oratione cohortatus
    • (カエサルは)兵士たちに長くはない弁舌で激励したが、
  • quam uti suae pristinae virtutis memoriam retinerent
    • (それは)自分たちのかつての武勇の記憶を思い出させるように、
  • neu perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter sustinerent,
    • かつ、心を混乱させずに、敵の襲撃を勇敢に持ちこたえるように、という程度の長さであった。
  • quod non longius hostes aberant quam quo telum adigi posset,
    • 敵が、飛び道具で押しやることができる程度しか離れていなかったので、
  • proelii committendi signum dedit.
    • 戦いを行なうことの合図を与えた。
  • Atque in alteram {partem} item cohortandi causa profectus pugnantibus occurrit.
    • そして(カエサルは)他の方面にも同様に激励するために出て行って、戦っている者たちに出くわした。
  • Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus,
    • 時がこれほどにも短くて、敵がこれほどにも格闘する心の準備ができており、
  • ut non modo ad insignia accommodanda,
    • (兜の)飾りを立てる(時間がなかった)のみならず、
  • sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit.
    • 兜をあてがい、長盾(スクートゥム)の覆いを取り外す時間さえも欠けていたほどであった。
  • Quam quisque ab opere in partem casu devenit
    • おのおのどの者も工事から(放れて)ある方面に偶然にやって来て、
  • quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit,
    • 最初に注視した合図(信号旗か?)の所へ留まって、
  • ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
    • 自分たちの隊を探すことで戦う時間を無駄にすることはしなかったのである。

22節[編集]

ローマ軍の臨機応変

  • Instructo exercitu
    • (ローマの)軍隊が整列され
  • magis ut loci natura [deiectusque collis] et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat,
    • (それは)軍事的な規則や秩序よりも、地勢や丘の急な坂や、時の必要性が要求したようになされた。
  • cum diversae legiones aliae alia in parte hostibus resisterent
    • 軍団が分散し、それぞれが別の方面で敵に抵抗していたときに、
  • saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis prospectus impediretur,
    • 最も密生した垣根が前述したように間に置かれて、眺望が妨げられており、
  • neque certa subsidia conlocari
    • 確実な予備軍(訳注:後方の2個軍団)が配置されることも、
  • neque quid in quaque parte opus esset provideri
    • それぞれの方面で必要である物が調達されることも、
  • neque ab uno omnia imperia administrari poterant.
    • 一人によってすべての命令が統括されることも、なかった。
  • Itaque in tanta rerum iniquitate
    • こうして、そのような事態の不利さにおいて
  • fortunae quoque eventus varii sequebantur.
    • 運命のさまざまな出来事もまた、続いて起こったのである。

23節[編集]

ローマ軍とベルガエ同盟軍の激突

  • Legionis VIIII.{nonae} et X.{decimae} milites, ut in sinistra parte aciei constiterant, pilis emissis
  • cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque confectos Atrebates
  • (nam his ea pars obvenerat)
    • -なぜなら、彼ら(ローマ軍)とその方面で遭遇していたためであるが-
  • celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt et transire conantes insecuti
    • 速やかに上の場所から川に追い込んで、渡河を試みた者たちを追跡して、
  • gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt.
    • 剣(グラディウス)で、彼ら(アトレバテス族)の大部分が立ち往生しているところを殺害した。
  • Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum iniquum progressi
    • 彼ら自身(ローマ兵)は、渡河をためらわずに、不利な場所に前進して、
  • rursus resistentes hostes redintegrato proelio in fugam coniecerunt.
    • 再び抵抗した敵を、戦いを新たにやり直して、敗走におしやった。
  • Item alia in parte diversae duae legiones, XI. et VIII., profligatis Viromanduis,
  • quibuscum erant congressae, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur.
    • (ローマ軍が)戦っていた彼らは、より上の場所から、同じ川の岸にかけて戦われた。
  • At totis fere castris a fronte et a sinistra parte nudatis,
    • そして、ほとんど全陣営は、前面と左側面で無防備にされて(訳注:各軍団が敵を追撃して不在になったため)、
  • cum in dextro cornu legio XII. et non magno ab ea intervallo VII. constitisset,
    • 右翼では、第12軍団とそれからそう大きな間隔をあけずに第7軍団が陣取っていたけれども、
  • omnes Nervii confertissimo agmine
  • duce Boduognato, qui summam imperii tenebat,
  • ad eum locum contenderunt;
    • この(ローマ陣営の)場所へ急襲した。
  • quorum pars ab aperto latere legiones circumvenire,
    • 彼らの一隊は、開いた側面(訳注:盾のない右側)から両軍団を攻囲して、
  • pars summum castrorum locum petere coepit.
    • 他の一隊は、(ローマ)陣営のある頂上の場所を追及し始めた。

24節[編集]

ネルウィイ族がローマ軍右翼を圧倒

  • Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites,
    • 同じ時に、我が(ローマ軍の)騎兵、および彼らと一緒にいた軽装歩兵は、
  • qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram,
    • (戦闘の)最初に敵の襲撃により撃退されたと私は言ったが、
      (訳注:カエサルが珍しく一人称で記している。)
  • cum se in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant
    • 陣営に退却してきたときに、向かってきた敵(ネルウィイ族)と対峙して、
  • ac rursus aliam in partem fugam petebant;
    • 再び他の方面に逃亡をした。
ローマ式陣営castra Romana)の概略図。が第10大隊の門(porta decumana)で、陣営の裏門に当たる。
  • et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo collis
    • 軍属奴隷(カロネス)は、第10大隊の門(=陣営の裏門)や丘の尾根の頂きから、
  • nostros victores flumen transire conspexerant,
    • 我が方(ローマ軍団兵)が勝ちに乗じて渡河するのを眺めていたが、
  • praedandi causa egressi, cum respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent,
    • 略奪のために出て行って、振り返って見たときに、敵が我が陣営に回りこんでいるのを見て、
  • praecipites fugae sese mandabant.
    • 我先にと逃亡に身をゆだねた。
  • Simul eorum, qui cum impedimentis veniebant clamor fremitusque oriebatur,
    • 輜重とともに来ていた者たちは、叫び声をあげて騒ぎ始めるや否や、
  • aliique aliam in partem perterriti ferebantur.
    • それぞれが別の方面に脅えながら立ち去った。
  • Quibus omnibus rebus permoti equites Treveri,
  • quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis,
    • ガリア人の間での彼らの武勇の評判は無類のものであり
  • qui auxilii causa a civitate missi ad Caesarem venerant,
    • 支援軍(アウクシリア)として部族国家から派遣されて、カエサルの所へ来ていたが、
  • cum multitudine hostium castra [nostra] compleri, legiones premi et paene circumventas teneri,
    • 多勢の敵により我が(ローマ)陣営が一杯になり、軍団兵は圧倒されてほとんど包囲され続け、
  • calones, equites, funditores, Numidas diversos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent,
    • 軍属奴隷・騎兵・投石兵・ヌミディア人らがバラバラのものとして分裂して全方面に逃げるのを見たので、
  • desperatis nostris rebus domum contenderunt:
    • 我が方の事態に絶望して、故国へと急いで行った。
  • Romanos pulsos superatosque, castris impedimentisque eorum hostes potitos civitati renuntiaverunt.
    • ローマ人は撃退されて、打ち勝った彼らの敵が陣営や輜重を占領したと、部族に報告した。

25節[編集]

ローマ軍の苦戦とカエサルの激励

  • Caesar ab X.{decimae} legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus,
    • カエサルは、第10軍団を激励した後に、右翼へ行って、
  • ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis XII.{duodecimae} legionis
    • そこで自軍が圧迫され、第12軍団の軍旗が一つの場所に集められて
  • confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit,
    • 密集した兵士たちが自分たちが互いに戦闘の妨げになっているのを見た。
  • quartae cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo amisso,
  • reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis,
    • 残りの歩兵大隊のほぼすべての百人隊長が、傷つけられるか殺されて、
  • in his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro,
  • multis gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset,
    • 多くの重い傷を負って、もはや立っていることができなかった。
  • reliquos esse tardiores
    • 残りの者たちはぐずぐずとして、
  • et non nullos ab novissimis deserto loco proelio excedere ac tela vitare,
    • 殿軍(しんがり)のある者たちは脱落し、戦場を離脱して飛び道具を避けた。
  • hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere
    • 敵は前面より下の場所から間断なく攻め登って来て、
  • et ab utroque latere instare et rem esse in angusto vidit,
    • 両側面から攻め立てて、事態が困窮しているのを(カエサルは)見たが、
  • neque ullum esse subsidium quod submitti posset:
    • 援助に送ることのできる援兵は誰もいなかった。
  • scuto ab novissimis [uni] militi detracto,
    • (カエサルは)殿軍のうちの一人の兵士から長盾(スクトゥム)を引ったくり、
  • quod ipse eo sine scuto venerat,
    • というのも彼自身がそこに長盾なしで来ていたからであるが、
  • in primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis
    • 第一戦列に進み出て、百人隊長たちを名前で呼びかけて、
  • reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos laxare iussit,
    • 残りの兵士たちを激励し、軍旗を持ち運んで(=進軍して)歩兵中隊を広く展開することを命じて、
  • quo facilius gladiis uti possent.
    • より容易に剣を使えるようにさせた。
  • Cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo,
    • 彼(カエサル)が来たので希望が兵士たちにもたらされ、心を新たにして、
  • cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare cuperet,
    • 各々が自分らのために、将軍(カエサル)の注視の中で、極限の状態においてさえ、熱心に尽力することを願ったので、
  • paulum hostium impetus tardatus est.
    • 敵の襲撃が少し弱められた。

26節[編集]

ローマ軍の増援

  • Caesar, cum VII. legionem, quae iuxta constiterat, item urgeri ab hoste vidisset,
    • カエサルは、(第12軍団と)並んで陣取っていた第7軍団もまた敵から圧迫されているのを見たので、
  • tribunos militum monuit
  • ut paulatim sese legiones coniungerent et conversa signa in hostes inferrent.
    • 少しずつ軍団を互いに結びつけて、軍旗の向きを換えて(=軍を転回し)敵に進軍するようにさせた。
  • Quo facto cum aliis alii subsidium ferrent
    • それがなされて、それぞれ(の軍団)が互いの援軍をなして、
  • neque timerent ne aversi ab hoste circumvenirentur,
    • 敵から追い返されて包囲される恐れがないようにして、
  • audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt.
    • (軍団は)より大胆に抵抗して、より強く戦い始めた。
  • Interim milites legionum duarum quae in novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant,
    • その間に、隊列の殿軍にいて輜重の守備隊であった2個軍団の兵士たちが
  • proelio nuntiato, cursu incitato in summo colle ab hostibus conspiciebantur,
    • 戦闘の報告をされて、走ることを促され、丘の頂きで敵から望見された。
  • et T.Labienus castris hostium potitus
  • et ex loco superiore, quae res in nostris castris gererentur, conspicatus
    • より上の場所から、我が(ローマ)陣営においてどんな事が行なわれているのかを注視して、
  • X.legionem subsidio nostris misit.
    • 第10軍団を援兵として我が方に派遣した。
  • Qui cum ex equitum et calonum fuga
    • この者たちは、逃げてきた騎兵や軍属奴隷から
  • quo in loco res esset quantoque in periculo et castra et legiones et imperator versaretur cognovissent,
    • どの場所で事が起こったか、陣営や軍団や将軍(カエサル)がどれほどの危険な状態にあるかを知って、
  • nihil ad celeritatem sibi reliqui fecerunt.
    • 自分たちの迅速さの他には何もしなかった。
      (=自分たちの迅速さだけに専念した。)

27節[編集]

ローマ軍の士気、ネルウィイ族の武勇

  • Horum adventu tanta rerum commutatio est facta, ut nostri,
    • これらの者たちが到着して、我が方(ローマ軍)に以下のような事態の変化が起こった。
  • etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent,
    • 傷を負って倒れ伏していた者でさえも、長盾(スクトゥム)に寄りかかって戦いを新たにやり直した。
  • calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent,
    • 軍属奴隷は、敵が恐れていると気づくと、非武装の者でさえも武装した(敵の)者に攻撃をした。
  • equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent,
    • 騎兵は実に逃亡の不面目を武勇で払拭しようと
  • omnibus in locis pugnae studio se legionariis militibus praeferrent.
    • すべての戦場で力を尽くして、軍団兵より抜きん出ていた。
  • At hostes, etiam in extrema spe salutis, tantam virtutem praestiterunt ut,
    • 敵(ネルウィイ族)も身の安全の最後の希望の中で、以下のような武勇で優っていた。
  • cum primi eorum cecidissent,
    • 彼らの先頭列が倒れたときに、
  • proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent,
    • 隣(の列)は伏している者の上に乗っかって、彼らの(遺)体の上から戦った。
  • his deiectis et coacervatis cadaveribus,
    • 彼らも倒されると、死体が積み重ねられて、
  • qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta remitterent:
    • 生き残った者たちは(死体の)塚から飛び道具を我が方に投げ、投槍(ピルム)を奪い取って投げ返した。
  • ut non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse
    • このような武勇の人々が(以下の行為を)理由なく(むなしく)敢えてしたと判断されるべきではない。
  • transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum;
    • 非常に幅広い川を渡ること、非常に高い岸を登ること、非常に不利な場所に近づくこと、(をである。)
  • quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.
    • 絶大な闘魂が、非常な困難さを以上のような容易さにしたのである。

28節[編集]

ネルウィイ族の降伏

  • Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto,
    • この戦いが遂げられ、ネルウィイ族の部族と名前がほとんど根絶されて、
  • maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus,
    • 年長者たちが子供たちや婦人たちと一緒に沢や沼地に集められていたことは前述したが、
  • hac pugna nuntiata, cum victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur,
    • この戦いが報告されて、勝者にとって何も妨げはなく、敗者にとって何も安全なものはない、と認めた。
  • omnium qui supererant consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt;
    • 生き残ったすべての者は合意してカエサルへ使節を派遣し、彼(カエサル)に降伏した。
  • et in commemoranda civitatis calamitate
    • 部族の災厄を語ったことの中で、
  • ex DC{sescentis} ad tres senatores,
    • 長老会議員は600名から3名に、
  • ex hominum milibus LX vix ad D{quingentos}, qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt.
    • 武器を使える者は6万名から500名に減ったと述べた。
  • Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur,
    • この者たちに対してカエサルは、哀れで嘆願する者に同情を示したと思われるように、
  • diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit
    • 非常に注意深く存続させて、彼らの領土と城市を使うように命じた。
  • et finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.
    • 隣人たちには、彼ら(ネルウィイ族)とその傘下の者たちへの無法や悪行を禁じることを命令した。

アトゥアトゥキ族との戦役[編集]

29節[編集]

アトゥアトゥキ族について

  • Atuatuci, de quibus supra diximus,
  • cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt;
    • 全軍勢でネルウィイ族支援のためにやって来たときに、この戦いを報告されて、道中から故国へ引き返した。
  • cunctis oppidis castellisque desertis
    • すべての城市と砦を放棄して、
  • sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt.
    • すべてのものを抜群の状態で防御された一つの城市に運び込んだ。(関連地図: 英語
  • Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque haberet,
    • その城市は、周囲のすべての部分で非常に高い崖と眺望を持っていたが、
  • una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum CC{duocentorum} relinquebatur;
    • 一つの部分において、緩やかな上り坂の出入口が、幅で200ペース(約60メートル)を超えない程度で残っていた。
ローマ軍に滅ぼされたキンブリ族。
フランスの画家アレクサンドル=ガブリエル・ドゥカンによる『キンブリ族の敗北』(«La défaite des Cimbres» par Alexandre-Gabriel Decamps
  • quem locum duplici altissimo muro munierant;
    • その場所は、二重の非常に高い壁で囲っていた。
  • tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant.
    • そのときに、非常に重い岩や先の尖った樹木が城壁に配置されていた。
  • Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati,
  • qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent,
  • iis impedimentis quae secum agere ac portare non poterant
    • 彼らの輜重(家畜や荷物)を導いたり運ぶことができなかったので、
  • citra flumen Rhenum depositis custodiae [ex suis] ac praesidio VI{sex} milia hominum una reliquerant.
    • レヌス川(ライン川)のこちら側に置いて、彼らの中から番兵と護衛兵として6000人を一緒に残した。
  • Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati,
    • この者たちは、彼ら(キンブリ族とテウトニ族)が滅んで、多くの年月にわたり隣人たちから追い立てられて、
  • cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent,
    • 他部族に戦争をしかけたり、他部族からしかけられて防戦したりしたけれども、
  • consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
    • 彼ら(諸部族)すべてと合意して講和がなされ、この場所を居住地に選び取ったのである。

30節[編集]

ローマ軍が城を包囲

  • Ac primo adventu exercitus nostri
    • 我が軍(ローマ軍)が到着して最初のうちは、
  • crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant;
    • (アトゥアトゥキ族は)繰り返し城市から進出して、我が方と小競り合いを戦った。
  • postea vallo pedum XII in circuitu milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant.
    • 周囲1万5000ペースの防柵および多くの砦で囲まれた後で、(アトゥアトゥキ族は)城市に自ら立てこもった。
  • Ubi vineis actis aggere exstructo turrim procul constitui viderunt,
  • ウィネア(工作小屋)が動かされ、アッゲル土塁)が築かれ、トゥッリス)が遠くに置かれたのを見るや否や、
  • primum inridere ex muro atque increpitare vocibus,
    • はじめのうちは城壁から嘲笑して(以下のように)大声で罵っていた。:
  • quod tanta machinatio a tanto spatio institueretur{instrueretur}:
    • あれほど大仕掛けのものがあれほどの距離のところに築かれて
  • quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae
    • 一体どのような手段とどのような力で、特にあれほど小さな体格の人間たち(ローマ人)が
  • (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est)
    • -なぜなら、たいていすべてのガリア人にとって、自分たちの体の大きさのため、我々の短躯は軽蔑の的であった-
  • tanti oneris turrim in muro sese posse conlocare confiderent?
    • あれほどの労苦の櫓を城壁に設置できると、信じるだろうか?

31節[編集]

アトゥアトゥキ族の講和条件

  • Ubi vero moveri et adpropinquare muris{moenibus} viderunt,
    • だが(櫓が)動かされて城壁に近づくのを見るや否や、
  • nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt,
    • 未知の尋常でない光景に動揺させられて(アトゥアトゥキ族は)カエサルに講和の使節を送った。
  • qui ad hunc modum locuti,
    • この者たちは、以下のようなやり方で話した。
  • non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere,
    • 自分たちは、ローマ人がの援助なしに戦争を遂行しているとは考えない。
  • qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere {et ex propinquitate pugnare} possent,
    • あれほどの高さの大仕掛けをあれほどのすばやさで前進させて{接近して戦うこと}ができるとは。
  • se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt.
    • 自分たちとそのすべてのものを彼ら(ローマ人)の支配に委ねる、と言ったのだ。
  • Unum petere ac deprecari:
    • 一つだけ求めかつ哀願することがある:
  • si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent,
    • さらに、自分たちが他(の部族)から聞いている(カエサルの)寛容さと温情によって、もし
  • statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
    • (カエサルが)アトゥアトゥキ族は存続されるべきであると決定するならば、自分たちから武器を奪わないでくれ。
  • Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere;
    • 自分たちにとってほぼすべての近隣(部族)は敵であり、その武勇を妬んでおり、
  • a quibus se defelldere traditis armis non possent.
    • その者たちから自分たちを防衛するためには武器を引き渡すことはできないのだ。
  • Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati,
    • もしこの結末に落とされるならば、たとえローマ人民により不運を被るとしても、自分たちにとって(以下より)ましである。
  • quam ab his per cruciatum interfici, inter quos dominari consuessent.
    • (アトゥアトゥキ族が)支配するのが常であった者たちの間で、彼らにより責め苦で殺されるよりは。

32節[編集]

アトゥアトゥキ族の開城

  • Ad haec Caesar respondit:
    • これにカエサルは答えた:
  • se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum,
    • 私がその部族を存続させるのは、それに値するからというよりも、自分の習慣だからであり、
  • si priusquam murum aries attigisset se dedidissent;
    • もし破壁車(アリエス)が城壁に触れる前に彼らが降伏したら(というのが条件であり)、
  • sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis.
    • しかし武器を渡さないならば、いかなる降伏の条件もない。
  • Se id quod in Nerviis fecisset facturum
    • 私(カエサル)はネルウィイ族になした(と同様の)ことを行うだろう。
  • finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent.
    • かつ近隣(部族)に、ローマ人民に降伏した者に無法をもたらさないように命令するだろう。
  • Re renuntiata ad suos illi se quae imperarentur facere dixerunt.
    • その事が彼ら(アトゥアトゥキ族の使節)に知らされて、彼らは命じられたことを行なうと言った。
  • Armorum magna multitudine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, iacta,
    • 大量の武器が、城市の前にあった堀の中に城壁から投げ込まれ、
  • sic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent,
    • ほとんど城壁の頂きや土塁の高さに、武器の堆積が匹敵するかのようであった。
  • et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta,
    • 他方、およそ3分の1が、後で認められたように、隠されて城市の中に保持された。
  • portis patefactis eo die pace sunt usi.
    • 門が開けられて、その日は平和を享受した。

33節[編集]

アトゥアトゥキ族の夜襲と結末

  • Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit,
    • 夕方頃に、カエサルは城門を閉じることと、兵士たちに城市から出て行くことを、命じた。
  • ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent.
    • 夜に城市の人々が兵士たちによって無法を受けないように(という配慮である)。
  • Illi ante inito, ut intellectum est, consilio,
    • 彼ら(アトゥアトゥキ族)は、(後で)わかったように、前からあらかじめ(以下のような)計画をしていた。
  • quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant,
    • 降伏されたので、我ら(ローマ人)は守備を退く、あるいは要するにより無頓着に守るだろう、と思っていた。
  • partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis,
    • 一部の者は、保持して隠していた武器を持って、
  • partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis,
    • 一部の者は、樹皮から作り、あるいは枝で覆った盾を(持って)、
  • quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant,
    • 時の短さが要求したように、突然に、毛皮を着せて
  • tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur,
    • 第三夜警時に、我が方(ローマ軍)の堡塁の登り坂まで最も険しくないと思われる所から
  • omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.
    • 全軍勢で突然に城市から出撃をした。
  • Celeriter, ut ante Caesar imperaverat,
    • 速やかに、前もってカエサルが命令していたように、
  • ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est,
    • 火で合図がなされ、一番近い砦から(兵士たちが)そこに急ぎ集まった。
  • pugnatumque ab hostibus ita acriter est
    • 敵(アトゥアトゥキ族)により(以下のほどに)激しく戦われた。
  • ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco
    • 屈強な男たちが身の安全の最後の望みにおいて不利な場所で
  • contra eos qui ex vallo turribusque tela iacerent, pugnari debuit,
    • 防柵や櫓から飛び道具を投げつける者たちに対抗したほど、戦われたにちがいない。
  • cum in una virtute omnis spes consisteret.
    • すべての望みが一つの武勇によって立っていたのである。
  • Occisis ad hominum milibus IIII{quattuor} reliqui in oppidum reiecti sunt.
    • 約4000人が殺され、残りの者は城市の中に押し戻された。
  • Postridie eius diei refractis portis,
    • その日の翌日に、城門を破り開いて、
  • cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris,
    • すでに誰も防戦する者はいなかったので、我が(ローマの)兵士が送り込まれた。
  • sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
    • 彼らの城市の財産(戦利品)すべてをカエサルは売り払った。
  • Ab iis qui emerant capitum numerus ad eum relatus est milium LIII{quinquaginta trium}.
    • 買い取った者たちにより、(捕虜の)頭数は5万3000名と報告された。

ガリア平定とカエサルの凱旋[編集]

34節[編集]

クラッススの大西洋岸平定

35節[編集]

カエサルの凱旋

  • His rebus gestis omni Gallia pacata,
    • これらの事がなされて、全ガリアが平定され、
  • tanta huius belli ad barbaros opinio perlata est,
    • これらの戦争の世評が蛮族に知らされたので、
  • uti ab iis nationibus, quae trans Rhenum incolerent, legationes ad Caesarem mitterentur,
    • レヌス川(ライン川)の向こう側に居住する諸部族がカエサルに使節を派遣して、
  • quae se obsides daturas, imperata facturas pollicerentur.
    • 人質を与えること、命令されたことを実行することを約束させたほどであった。
  • Quas legationes Caesar,
    • これらの使節たちにカエサルは、
  • quod in Italiam Illyricumque properabat,
  • inita proxima aestate ad se reverti iussit.
    • 翌年夏の初めに自分の所へ戻って来ることを命じた。
  • Ipse
    • (カエサル)自身は、
  • in Carnutes, Andes, Turonos quaeque civitates propinquae iis locis erant ubi bellum gesserat,
  • legionibus in hiberna deductis,
    • 諸軍団を冬営地に引き戻し、
  • in Italiam profectus est.
    • (カエサル自身は)イタリア方面(ガリア・キサルピナ)に出発した。
  • Ob easque res ex litteris Caesaris
    • これらの事をカエサルの手紙により(知らされて)、
  • dierum XV{quindecim} supplicatio decreta est,
    • (カエサルの成功を祝う)15日間の感謝祭が決定された。
  • quod ante id tempus accidit nulli.
    • このことは、その時以前には誰にも起こらなかった(栄誉であった)。