ガリア戦記 第3巻/注解/12節
表示
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS
ガリア戦記 注解編 | 第3巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 12. 1Erant eiusmodi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se aestus incitavisset, quod bis accedit semper horarum XII spatio, neque navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur. 2Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur; ac si quando magnitudine operis forte superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare coeperant, magno numero navium appulso, cuius rei summam facultatem habebant, sua deportabant omnia seque in proxima oppida recipiebant: ibi se rursus isdem opportunitatibus loci defendebant. 3Haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus detinebantur, summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XII. ①Erant eiusmodī ferē sitūs oppidōrum ut posita in extrēmīs lingulīs prōmunturiīsque neque pedibus aditum habērent, cum ex altō sē aestus incitāvisset, quod bis accēdit semper hōrārum duodēnārum (XII) spatiō, neque nāvibus, quod rūrsus minuente aestū nāvēs in vadīs adflīctārentur. ②Ita utrāque rē oppidōrum oppugnātiō impediēbātur; ac sī quandō magnitūdine operis forte superātī, extrūsō marī aggere ac mōlibus atque hīs oppidī moenibus adaequātīs, suīs fortūnīs dēspērāre coeperant, magnō numerō nāvium appulsō, cuius reī summam facultātem habēbant, sua dēportābant omnia sēque in proxima oppida recipiēbant: ibi sē rūrsus īsdem opportūnitātibus locī dēfendēbant. ③Haec eō facilius magnam partem aestātis faciēbant quod nostrae nāvēs tempestātibus dētinēbantur, summaque erat vāstō atque apertō marī, magnīs aestibus, rārīs ac prope nūllīs portibus difficultās nāvigandī.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第3巻#12節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。