コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第3巻/注解/19節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 18節 | 19節 | 20節  

原文テキスト[編集]

[1] 19.    1Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis circiter passus mille.    Huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum spati ad se colligendos armandosque Romanis daretur, exanimatique pervenerunt.    2Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat.    Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera, subito duabus portis eruptionem fieri iubet.    3Factum est opportunitate loci, hostium inscientia ac defetigatione, virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent.    4Quos impeditos integris viribus milites nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt;    reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga evaserant, reliquerunt.    5Sic uno tempore et de navali pugna Sabinus et de Sabini victoria Caesar certior factus;    civitatesque omnes se statim Titurio dediderunt.    6Nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates perferendas mens eorum est.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] XIX.    Locus erat castrōrum ēditus et paulātim ab īmō acclīvis circiter passūs mīlle.    Hūc magnō cursū contendērunt, ut quam minimum spatī ad sē colligendōs armandōsque Rōmānīs darētur, exanimātīque pervēnērunt.    Sabīnus suōs hortatus cupientibus signum dat.     Impedītīs hostibus propter ea quae ferēbant onera, subitō duābus portīs ēruptiōnem fierī iubet.    Factum est opportūnitāte locī, hostium īnscientiā ac dēfetīgātiōne, virtūte mīlitum et superiōrum pugnārum exercitātiōne, ut nē ūnum quidem nostrōrum impetum ferrent ac statim terga verterent.    Quōs impedītōs integrīs vīribus mīlitēs nostrī cōnsecūtī magnum numerum eōrum occīdērunt;    reliquōs equitēs cōnsectātī paucōs, quī ex fugā ēvāserant, relīquērunt.    Sīc ūnō tempore et dē nāvālī pugnā Sabīnus et dē Sabīnī victōriā Caesar certior factus;    cīvitātēsque omnēs sē statim Titūriō dēdidērunt.    Nam ut ad bella suscipienda Gallōrum alacer ac prōmptus est animus, sic mollis ac minimē resistēns ad calamitātēs perferendās mēns eōrum est.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]