コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第4巻/注解/16節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 15節 | 16節 | 17節  

原文テキスト

[編集]
[1] 16.    1Germanico bello confecto, multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum;    quarum illa fuit iustissima quod, cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire.    2Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandique causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in finis Sugambrorum receperat seque cum eis coniunxerat.    3Ad quos cum Caesar nuntios misisset qui postularent eos qui sibi Galliaeque bellum intulissent sibi dederent, responderunt:    4populi Romani imperium Rhenum finire:    si se invito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperi aut potestatis trans Rhenum postularet?    5Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suebis premerentur;    6vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret:    id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.    7Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint.    8Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] XVI.    Germānicō bellō cōnfectō, multīs dē causīs Caesar statuit sibi Rhēnum esse trānseundum;    quārum illa fuit iūstissima quod, cum vidēret Germānōs tam facile impellī ut in Galliam venīrent, suīs quōque rēbus eōs timēre voluit, cum intellegerent et posse et audēre populī Rōmānī exercitum Rhēnum trānsīre.    Accessit etiam quod illa pars equitātūs Usipetum et Tenctērōrum, quam suprā commemorāvī praedandī frūmentandīque causā Mosam trānsīsse neque proeliō interfuisse, post fugam suōrum sē trāns Rhēnum in fīnēs Sugambrōrum recēperat sēque cum iīs coniūnxerat.    Ad quōs cum Caesar nūntiōs mīsisset quī postulārent eōs quī sibi Galliaeque bellum intulissent sibi dēderent, respondērunt:    populī Rōmānī imperium Rhēnum fīnīre:    sī sē invītō Germānōs in Galliam trānsīre nōn aequum exīstimāret, cūr suī quicquam esse imperiī aut potestātis trāns Rhēnum postulāret?    Ubiī autem, quī ūnī ex Transrhēnānīs ad Caesarem lēgātōs mīserant, amīcitiam fēcerant, obsidēs dederant, magnopere ōrābant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suēbīs premerentur;    vel, sī id facere occupātiōnibus reī pūblicae prohibērētur, exercitum modo Rhēnum trānsportāret:    id sibi ad auxilium spemque reliquī temporis satis futūrum.    Tantum esse nōmen atque opīniōnem eius exercitūs Ariovistō pulsō et hōc novissimō proeliō factō etiam ad ultimās Germānōrum nātiōnēs, utī opīniōne et amīcitiā populī Rōmānī tūtī esse possint.    Nāvium magnam cōpiam ad trānsportandum exercitum pollicēbantur.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]
  1. #58 - De Bello Gallico (IV) - Caesar - Latein.me
     Germanico bello confecto ~ cum intellegerent et posse et audere populi romani exercitum rhenum transire.
  2. #59 - De Bello Gallico (IV) - Caesar - Latein.me
     Accessit etiam quod ~ post fugam suorum se trans rhenum in fines sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat.
  3. #60 - De Bello Gallico (IV) - Caesar - Latein.me
     Ad quos cum caesar nuntios misisset, qui ~ cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans rhenum postularet.
  4. #61 - De Bello Gallico (IV) - Caesar - Latein.me
     Ubii autem, qui uni ex transrhenanis ad caesarem legatos miserant, ~ id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.
  5. #62 - De Bello Gallico (IV) - Caesar - Latein.me
     Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus ariovisto pulso ~ uti opinione et amicitia populi romani tuti esse possint.
  6. #63 - De Bello Gallico (IV) - Caesar - Latein.me
     Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.