ガリア戦記 第4巻/注解/37節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 36節 | 37節 | 38節  

原文テキスト[編集]

[1] 37.    1Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter trecenti atque in castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere iusserunt.    2Cum illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter milia sex convenerunt.    Qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit.    3Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor fortissime pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis compluris ex his occiderunt.    4Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] XXXVII.    Quibus ex nāvibus cum essent expositī mīlitēs circiter trecentī atque in castra contenderent, Morinī, quōs Caesar in Britanniam proficīscēns pācātōs relīquerat, spē praedae adductī prīmō nōn ita magnō suōrum numerō circumstetērunt ac, sī sēsē interficī nōllent, arma pōnere iussērunt.    Cum illī orbe factō sēsē dēfenderent, celeriter ad clāmōrem hominum circiter mīlia sex convēnērunt.     Quā rē nūntiātā, Caesar omnem ex castrīs equitātum suīs auxiliō mīsit.    Interim nostrī mīlitēs impetum hostium sustinuērunt atque amplius hōrīs quattuor fortissimē pugnāvērunt et paucīs vulneribus acceptīs complūrēs ex hīs occīdērunt.    Posteā vērō quam equitātus noster in cōnspectum vēnit, hostēs abiectīs armīs terga vertērunt magnusque eōrum numerus est occīsus.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]