ガリア戦記 第5巻/注解/28節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 28. 1Arpineius et Iunius quae audierunt ad legatos deferunt. Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda existimabant, maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat credendum. 2Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit controversia. 3L. Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant; 4quantasvis magnas etiam copias Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant: 5rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus inlatis fortissime sustinuerint; 6re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia; 7postremo quid esset levius aut turpius quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XXVIII.
①Arpinēius et Iūnius quae audiērunt ad lēgātōs dēferunt. Illī repentīnā rē perturbātī, etsī ab hoste ea dīcēbantur, tamen nōn neglegenda exīstimābant, maximēque hāc rē permovēbantur, quod cīvitātem ignōbilem atque humilem Eburōnum suā sponte populō Rōmānō bellum facere ausam vix erat crēdendum. ②Itaque ad cōnsilium rem dēferunt magnaque inter eōs exsistit contrōversia. ③Lūcius Aurunculēius complūrēsque tribūnī mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnēs nihil temere agendum neque ex hībernīs iniussū Caesaris discēdendum exīstimābant; ④quantāsvīs magnās etiam cōpiās Germānōrum sustinērī posse mūnītīs hībernīs docēbant: ⑤rem esse testimōniō, quod prīmum hostium impetum multīs ultrō vulneribus inlātīs fortissimē sustinuerint; ⑥rē frūmentāriā nōn premī; intereā et ex proximīs hībernīs et ā Caesare conventūra subsidia; ⑦postrēmō quid esset levius aut turpius quam auctōre hoste dē summīs rēbus capere cōnsilium?
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#28節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。